Buonamici, Francesco, De motu libri X

Table of figures

< >
[Figure 1]
[Figure 2]
[Figure 3]
[Figure 4]
[Figure 5]
[Figure 6]
[Figure 7]
[Figure 8]
[Figure 9]
[Figure 10]
[Figure 11]
[Figure 12]
[Figure 13]
[Figure 14]
[Figure 15]
[Figure 16]
[Figure 17]
[Figure 18]
[Figure 19]
[Figure 20]
[Figure 21]
[Figure 22]
[Figure 23]
[Figure 24]
[Figure 25]
[Figure 26]
[Figure 27]
[Figure 28]
[Figure 29]
[Figure 30]
< >
page |< < of 1055 > >|
1
hoc tamen neutiquam obſeruatum eſt.
Quamobrem, qui id admirabile putant non progredi quo­
quam, neque deſcendere tantum terræ pondus, ſed ſtare ſic immobile in ſublimi, reputant id admira­
bile, quia non ducuntur à ratione, ſed ab iis euentum reprobant, quæ in ipſis fieri nequeunt.
aſpicien­
tes enim fieri non poſſe, vt tale quid ſenſu perſuadeatur in partibus, proptereà quòd nullum ex hi­
ſce ponderibus, quanuis minimum ſit, ſublime cerni poteſt, idem quoque de toto decernunt.
Verum­
enimuerò ratio monſtrat totum aliter ſe habere.
Hæc nos fortaſſe prolixius: verùm quia tum ab
Ariſtolele, tum etiam ab Auerroë ſignificata fuerint, & tanquam perſpicua nobis, omni methodo
communia: vbi motus & quietis naturalium corporum initia veſtigantur, à re noſtra non aliena
eſſe putauimus.
H
A
Diſſeritur quod' nam ſit medium ad quod terra ſuapte natura mouetur. Cap. VIII.
AB his item occaſio ſumi poteſt aliquid decernendi de loco grauium. ita enim dicere neceſſe
eſt, ipſum eſſe centrum.
At verò quemadmodum accipiendum ſit centrum, quod eſt gra­
uium locus, non admodum mihi probantur ea quæ vulgò tradita ſunt.
video enim illos, a ex iis ver­

bis Ariſt.
quibus cuique corpori ſuum locum in ordine tribuit vniuerſi, ſtatuere terram quidem in

aqua, b hanc verò in aëre: ideoque. facere locum terræ concauam aquæ ſuperficiem; proptereà ſe­

quitur, ſi locus terræ centrum eſt, aquę ſuperficiem concauam eſſe centrum: ſic etiam aquę lo­
cum eſſe aërem; in aëre enim eſt aqua.
quamobrem, ſi terra moueatur vnquam ad ſuum locum,
aut aqua, fore; vt terra moueatur ad concauam aquæ ſuperficiem: aqua verò ad eam, quæ aëris
extremum ſit: ibique.
corpora hæc conſeruari: id quod loci proprium eſt, ob ſimilitudinem & affi­
nitatem quæ eſt inter corpora contigua, quemadmodum etiam ſuprà deſcripſimus, qua genera­
tim de loco diſputatum eſt.
Neque verò centrum ſimpliciter inquiunt, vllius locus eſſe poteſt,
quatenus centrum eo, quia locus ponendus eſt æqualis ei quod eſt in loco: hoc verò corpus eſt:
at cùm centrum ſit indiuiduum, quo pacto ſtatuetur eſſe corpori æquale?
ob id igitur non poteſt
eſſe locus.
ideò ſi centrum mundi locus eſt grauium; atque id debet eſſe locato æquale; concauum
aquæ mundi centrum fuerit ponendum.
Confirmatur etiam hoc decretum; quoniam locus na­
turalis videtur eſſe debere ſenſilis, illi enim virtus naturalis attribuitur: omnis autem huiuſmo­
di ſenſilis eſt: at quæ'nam obſecro virtus ſenſilis eſſe poteſt centri ſolius quod indiuiduo conſiſtit?
quandoquidem in indiuiduo, quatenus indiuiduum eſt, nulla qualitas naturalis, aut ſenſilis in­

eſſe poteſt.
c Attamen aliam viam nobis ingrediendam eſſe admonent verba Philoſophi de 4.

Phyſ. ibi enim duo loca ſtatuit quibus vniuerſum concludatur, medium & extremum, quæ duo
per ſe ſunt immobilia, ſed extremum licet immobile ſit, hoc vno differt ab altero, quòd alio & alio
modo ſe habet; medium ſemper eandem ſeruat habitudinem.
Nunc aquæ ſuperficies non reti­
net eandem habitudinem alio & alio modo ſe habens: vt enim inquit Ariſt. 1. Meteor.
vbi nunc eſt
terra, olim erat aqua.
Ergo ſuperficies aquæ non poteſt eſſe locus, vt medium, Prætereà accipio
terræ figuram eſſe globoſam: intra verò hunc globum quicquid eſt, contineri tanquàm ſit in ſuo
loco.
Verùm quòd ſit globoſa pendet ex pulſione partium; at pulſio ſequitur propriam inclina­
tionem, ea verò eſt dum partes aſpirant ad centrum, quod eſt idem cum centro terræ, vt patuit ſu­
prà.
Ergo non aquæ ſuperficies, ſed medium quod eſt centrum, locus eſt grauium proprius.
Accedit eodem iudicium noſtri præceptoris, d cùm proponit ad diſſerendum, vtrum'ne terra,

& omnino grauia moueantur ad medium terræ; an ad medium vniuerſi: cęterùm manifeſtè me­
dium terræ non eſt concaua ſuperficies aquæ, ſed idem àc centrum eiuſdem: inanis autém profe­
ctò foret hæc quæſtio, ſi concauum aquæ medium foret vniuerſi: cùm enim id medium terræ
non ſit, non erat quòd eſſet dubitandum, quando fertur ad medium, vt feratur in ſuum locum,

ad quod' nam medium feratur, ſed ſatis fuiſſet nobis ſignificati medium totius eſſe ſuperficiem
aquæ interiorem; ideò medij terræ nullam habendam eſſe rationem.
Confirmat etiam id quod
dicimus Ariſtotelica ſolutio, qua monſtratur ad vtrunque centrum grauia ferri; quoniam vtraque
ſunt idem ſubiecto: ſed ad centrum mundi per ſe, ad centrum verò terræ per accidens: quan­
quam Auerroës ipſe e palàm profitetur centrum mundi eſſe idem cum centro terræ, eademque

eſſe media ſimul terræ & vniuerſi.
Hoc loco ſuccurrit vt aduertamus, medium ſiue centrum
mundi ſimpliciter eſſe vnum, medium verò terræ multiplex, aut enim medium magnitudinis,
aut ponderis, illud quidem, vnde eius extrema diſtant æqualiter, vt ſi terra ab omni ſenſili quali­
tate ſeuocaretur eiuſque ſolùm quantitas ſpectaretur more mathematico; ponderis autem, vnde
ratio ſumitur æquilibrij, vt in neutram ſcilicet partem ſuperata agitetur, ſed vndique tamundem va­
leant omnes, & denique punctum auctore Pappo intrapoſitum, vnde ſi graue cogitaretur appen­
ſum; ſi moueretur, inter mouendum poſituram eandem profectò ſeruaret.
cùm cęteroqui medium
mundi ſit tale virtute; quoniam finiat motus naturales corporum grauium: vtrum'ne verò cęli
ipſius poſthac dicetur.
Accidit autem, vt ſi quantitas ſola terræ ſpectetur propter exuperantiam
montium & terræ cauitatum, non ſit idem vtrunque medium, ſed quoniam montes non efficiunt

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index