Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica

Page concordance

< >
Scan Original
371 618
372
373
374 621
375 622
376 623
377 624
378 625
379 626
380
381
382
383 627
384 628
385 629
386 630
387 631
388 632
389 633
390 634
391
392
393
394
395
396 637
397 638
398 639
399 640
400
< >
page |< < (713) of 568 > >|
477713COSMOTHEOROS, LIB. II. ſione; ex qua univerſo animantium generi non vita ſolum
conſtat, ſed &
jucunda ut ſit efficitur? Idque non in exiguis
ſolum, qualis Tellus noſtra, ſed &
in tanto majoribus Jo-
vis &
Saturni globis, quorum non eſt contemptibilis ad So-
lem collata magnitudo.
Hæc quidem tanta ſunt ut nihil mi-
rum ſit eorum gratia duntaxat Solem eſſe conditum.
Nam
quod Keplerus opinabatur, aliud quoque illi delegatum eſ-
ſe munus, ut nempe omnium circum ambientium Planetarum
motus in ſuis orbibus incitaret, propria ſua circa axem con-
verſione, quod in Epitome ſyſtematis Copernicei multis
comprobare conatur, non poſſum aſſentiri, propter ea quæ
in ſequentibus dicentur.
Solem ex ſtellis inerrantibus unam eſſe, ante Teleſcopii
11Stellas fixas
totidem eſſe
Soles.
inventionem, adverſari videbatur Copernici ſententiæ;
quia
cum ſtellæ, quæ dicuntur primæ magnitudinis, cenſerentur
trium ſcrupulorum diametro, eſſentque ſecundum Coperni-
cum tam procul remotæ, ut totus ille Orbis magnus, quo Terra
defertur, velut puncti inſtar eſſet ad ſphæram affixarum com-
paratus;
quandoquidem toto anni tempore, etſi locum Ter-
ra mutaret, nihil mutari cernerentur ſtellarum diſtantiæ;
ſe-
quebatur ſingulas earum, quæ cæteris clariores apparent, ma-
jores eſſe toto illo magni orbis ambitu:
quod abſurdum erat.
Atque hoc, ut palmarium contra Copernici doctrinam ar-
gumentum, Tycho Braheus objectabat.
Sed poſtquam ra-
dios ſtellarum nudo viſu apparentes, Teleſcopia ſuſtu-
lerunt;
(quod ita optimè faciunt, ſi lens oculo proxi-
ma flammæ afflatu obſcuretur) atque ita haud aliter eas
ac puncta lucentia ſpectandas præbuerunt;
prorſus ſubla-
ta quoque eſt ea difficultas, nec quidquam jam impedit quo
minus ſtellæ iſtæ pro totidem Solibus habeantur.
Idque eo
probabilius redditur, quod conſtet propria luce ſua eas lu-
cere:
tanta enim eſt diſtantia, ut à Sole illam mutuari ne-
quaquam poſſint.
Singulas vero Sole minores non eſſe ni-
hil credi vetat, cum ex tam immenſo intervallo tam vividum
lumen fundant.
Hanc itaque ſententiam nunc paſſim tenent
qui Copernici ſyſtema amplectuntur.
Qui recte quoque hoc
22Eas ſpargi
per vaſta cal@

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index