Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of contents

< >
< >
page |< < (72) of 760 > >|
47872ARIST. METEOROL. ſarij (qui uocãtur à Græcis Eteſiæ) tranſire apud Occidẽ-
talis plagæ incolas ex Septentrionibus in Thraſcias, Coros,
&
Fauonios (Septentrio nanq; Fauonius eſt) conſueuere,
incipientes ab urſa, deſinentes autem in eos, qui longè ab-
ſunt.
Apud Orientaleis, ad Subſolanũ uſq; ambire ſolent.
Sed de uentis, & primaria eorum generatione, & eſſentia,
atq;
affectibus tam priuatis, quàm communibus, hactenus.
De Terræmotu opiniones tres.
CAP. VII.
_D_Ecõcußione autẽ, ac motu terræ, poſt hæc agendũ:
11Hî Āriſto. de
rerrę moru opi
niones refert.
nam huius affectionis cauſa, huic eidẽ generi hæret.
Quæ autem de eo ad hoc uſque temporis tradita ſunt, tria
numero ſunt, &
à totidem autoribus prodita. Nam Anaxa
goras Clazomenius, &
ante eum Anaximenes Mileſius,
&
poſt utrunq; Democritus Abderita, de terræ motu diſ-
ſeruere.
Anaxagoras igitur ætherẽ, qui ſurſum ferri aptiſ-
ſimus eſt, dum ſe in uenas &
cauernas terræ cõdit, motita-
re terram affirmat.
Nam ſuperas telluris partes, coaleſcere
imbrium beneficio, aſſerit:
quãdoquidem, natura totam ſi-
militer fungoſam, laxamq́;
eſſe terram prædicat. périnde
quaſi totius pilæ pars altera ſupera, altera in fera ſit:
ac
ſupera, in qua habitamus:
infera, altera. Verùm aduerſus
hanc cauſam tanquam parum admodum conſideratè di-
ctam, nihil dicere fortaſſe congruit.
Nam ſtultum eſt ar-
bitrari ſurſum, ac deorſum ita habere, ut non corpora gra-
uia ad terram undique ferantur:
& leuia, ac ignis, in ſupe-
rum concedant locum:
idq́; , cùm cernamus circulum, quo
pars orbis terrarum habitata, quanta nobis cognita eſt,
deſinitur, nobis locum ex loco mutãtibus diuerſum ſub in-
de fieri, quia terra gibboſa ſit, &
in ſphæræ faciem cõglo-
betur.
Dicere quoq; ratione magnitudinis ſuſpẽſam

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index