Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

Page concordance

< >
< >
page |< < of 579 > >|
1
hoc in ſequentibus quoque ſupponatur) ſi ſpatia æ­
qualia X, & Z ſursùm aſcendendo percurrerint AC
quidem tempore T, & DF tempore V; dico tempus
V ad T eſſe vt AB ad GB; quia per æqualia ſpatia X,
& Z in aqua eleuantur ſolida AC, & DF, ergo ſuis æ­
qualibus baſibus expellunt è locis ſupremis æquales
cylindros aqueos, & hæ æquales aquæ moles deor­
sùm fluunt per ſiphones tubicos excauatos æquè craſ­
ſos, ſcilicèt æqualium baſium, propterea quod baſes
BC, & EF æquales ſunt inter ſe, igitur ex ſiphonibus
tubicis inæqualium altitudinum ha­
165[Figure 165]
bentibus orificia, ſeu baſes æqua­
les defluunt duæ aquæ moles inter
ſe æquales, ſed natura prædictorum

ſiphonum exigit, vt tempus V, quo
data moles aquæ profluit ab orifi­
cio infimo ſiphonis ambientis cy­
lindrum DF ad tempus T, quo mo­
les aquæ illi æqualis defluit ex æ­
quali orificio ſiphonis ambientis
cylindrum AC, eamdem proportionem habeat, quam
altitudo GB ad DE, & in prædictis temporibus tan­
tumdem eleuantur cylindri, quantæ ſunt moles aquæ
ex vtriſque ſiphonibus effluxæ: igitur tempus V, quo
ſolidum DF eleuatur ad tempus T ſublimationis ſo­
lidi AC eamdem proportionem habebit, quam altitu­
do GC ad altitudinem DE.
Cap. 11. gra­
uia in fluido
velocitati­
bus inæqua­
libus ferri
debere.
Pr. 223.
Secundò ſint ijdem cylindri aqua grauiores; ſimi­
liter æquales aquæ moles ſursùm fluunt per ſiphones

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index