Ibn-al-Haitam, al-Hasan Ibn-al-Hasan; Witelo; Risner, Friedrich, Opticae thesavrvs Alhazeni Arabis libri septem, nunc primùm editi. Eivsdem liber De Crepvscvlis & Nubium ascensionibus. Item Vitellonis Thuvringopoloni Libri X. Omnes instaurati, figuris illustrati & aucti, adiectis etiam in Alhazenum commentarijs, a Federico Risnero, 1572

Page concordance

< >
Scan Original
11 5
12 6
13 7
14 8
15 9
16 10
17 11
18 12
19 13
20 14
21 15
22 16
23 17
24 18
25 19
26 20
27 21
28 22
29 23
30 24
31 25
32 26
33 27
34 28
35 29
36 30
37 31
38 32
39 33
40 34
< >
page |< < (42) of 778 > >|
4842ALHAZEN locitatem cum ſuæ æſtimationis argumentatione. Et cum remotio rei uiſæ fuerit mediocris, non
erit inter æſtimationem remotionis, & inter ueram remotionem magna diuerſitas.
Cum ergo ui-
ſus comprehenderit aliquam rem uiſam, ſtatim uirtus diſtinctiua comprehendet remotionem e-
ius, & menſuram remotionis eius, ſecundum quod poterit comprehendere, ſcilicet aut per certi-
tudinem, aut per æſtimationem, & ſtatim remotio eius habebit in anima menſuram conceptam.

Menſura ergo remotionis rei uiſæ comprehenſa à uiſu, cuius forma eſt concepta in anima, quan-
do illa remotio reſpexerit corpora ordinata continuata, & ſimul fuerit mediocris, & comprehen-
derit uiſus illa corpora ordinata reſpicientia eius remotionem, & etiam iam uirtus diſtinctiua co-
gnouerit ipſam, & certificauerit menſuras corporum ordinatorum, certificata eſt.
Si autem eius re
motio non reſpexerit corpora ordinata continuata:
aut reſpexerit corpora ordinata continuata,
& comprehenderit uiſus illa corpora:
& ſimul fuerit remotio extranea, ita ut uiſus non poſsit cer-
tificare menſuras illorum corporum:
aut reſpexerit corpora ordinata continuata, & non com-
prehenderit uiſus illa corpora, neque certificauerit menſuras eorum:
aut poſsit comprehendere
illa corpora, ſed non aſpexerit illa tunc, nec menſurauerit quantitates eorum, ſiue ſint remotio-
nes illorum uiſibilium extraneæ, ſiue mediocres:
erit tunc menſura eius remotionis, quæ eſt con-
cepta in anima, neque certificata, neque uerificata.
Etremotiones, quæ ſunt inter uiſibilia di-
ſtincta, non comprehenduntur, niſi ex comprehenſione diuiſionis, quæ eſt inter illa uiſibilia:
&
quædam quantitates remotionum, quæ ſunt inter uiſibilia diſtincta, comprehenduntur uera com
prehenſione, & quædam comprehenduntur per æſtimationem.
Menſura ergo remotionis, quæ eſt
inter duo uiſibilia, inter quæ ſunt corpora ordinata continuata, quæ uiſus comprehendit, & quo-
rum certificat menſuras:
eſt menſura certificata: menſura autem remotionis, quæ eſt inter duo
uiſibilia, inter quæ non ſunt corpora ordinata continuata:
aut inter quæ ſunt corpora ordinata
continuata, ſed uiſus non certificat menſuras illorum corporum:
aut non comprehendit illa, eſt
menſura non certificata.
Secundum ergo iſtos modos erit comprehenſio remotionum uiſibilium
per ſenſum uiſus.
Et etiam corpora reſpicientia remotiones uiſibilium aſſuetorum, quæ ſunt in re-
motionibus aſſuetis, quæ aſſuetæ comprehenduntur à uiſu, comprehenduntur à uiſu, & certifi-
cantur menſuræ eorum propter frequentationem eorum, ita ut uiſus propter hoc comprehendat
menſuras remotionum eorum per cognitionem.
Quoniam uiſus quando comprehendit aliquod
uiſibile aſſuetum, & fuerit in remotione aſſueta:
cognoſcetipſum, & cognoſcet eius remotionem,
& æſtimabit quantitatem remotion is eius.
Quando ergo æſtimabit quantitatem remotionis hu-
iuſmodi uiſibilium:
erit æſtimatio eorum propè uera, & non erit inter æſtimationem eius, & ueri-
tatem magna diuerſitas.
Quantitas ergo remotionum uiſibilium aſſuetorum, quæ ſunt in remotio,
nibus aſſuetis, comprehenduntur à uiſu per cognitionem ex æſtimatione quantitatum eorum:
&
plures remotiones uiſibilium comprehenduntur ſecundum huiuſmodi modum.
26. Situs percipitur è uiſibilis ſiti moderata diſt antia. 29 p 4.
SItus uerò, quem uiſus comprehẽdit ex uiſibilibus, diuiditur in tres modos: quorum unus eſt
ſitus totius rei uiſæ apud uiſum, aut ſitus cuiuſdam partis rei uiſæ apud uiſum:
& iſte modus
eſt oppoſitio.
Secundus eſt ſitus ſuperficiei rei uiſæ oppoſitæ uiſui apud uiſum: & ſitus ſuperfi
cierum rei uiſæ oppoſitarum uiſui apud uiſum, quando res uiſa fuerit multarum ſuperficierum, &
fuerit illud, quod apparet uiſui ex eis, multæ ſuperficies:
& ſitus terminorum ſuperficierum uiſibi-
lium apud uiſum, & ſitus linearũ, & ſpatiorum, quæ ſunt inter quælibet duo puncta, aut inter quæ-
libet duo uiſibilia, quæ ſimul comprehenduntur à uiſu.
Modus tertius eſt ſitus partium rei uiſę in-
ter ſe, & ſitus terminorum ſuperficiei rei uiſæ inter ſe, & ſitus partium terminorum ſuperficiei rei
uiſæ inter ſe, & ſitus partium ſuperficiei terminorum rei uiſæ inter ſe:
& iſte modus eſt ordinatio:
& conſimiliter ſitus uiſibilium diuerſorum inter ſe, collocatur ſub hoc modo.
Omnes ergo ſitus,
qui comprehenduntur à uiſu, diuiduntur in iſtos tres modos.
Et ſitus cuiuslibet habentis ſitum a-
pud aliud, componitur ex remotione illius habentis ſitum ab illo alio, & ex ſitu illius habentis ſitũ
reſpectu illius alterius.
Oppoſitio ergo rei uiſæ ad uiſum componitur ex remotione rei uiſæ à uiſu,
& ex parte, in qua eſt res uiſa, reſpectu uiſus.
Comprehenſio autem remotionis rei uiſæ iam decla-
rata eſt, quòd eſt intentio quieſcens in anima.
27. Locus & oppoſitio uiſibilis percipiuntur è ſitu, quem obtinent in ſuperficie uiſus. 30 p 4.
Vide 22 n.
VErus autem locus rei uiſæ comprehenditur ex ſitu rei uiſæ apud uiſionem, quoniam uiſus
non comprehenditrem uiſam, niſi ex oppoſitione:
& loca, quæ comprehenduntur à ſenſu,
comprehenduntur à diſtinctione:
& ſenſus & diſtinctio diſtinguunt inter loca, quamuis in
eis nihil ſit ex uiſibilibus:
& diſtinguit diſtinctio inter locum obiectum uiſui, & locum propinquũ
ei:
Et uirtus diſtinctiua comprehendit omnia loca per imaginationem. Cum ergo uiſus fuerit op-
poſitus alicuiloco, & comprehenderit aliquod uiſibile:
& uiſus poſtea fuerit ablatus ab illo loco:
& fuerit oppoſitus alij loco:
deſtruetur uiſio illius rei uiſæ: & cum reuertetur iterum ad oppoſitio-
nem illius loci, reuertetur iterum uiſio illius rei uiſæ.
Et cum uiſus comprehenderit rem uiſam a-
pud oppoſitionem illius in loco, in quo eſt res uiſa:
& comprehenderit uirtus diſtinctiua lo-

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index