Ceva, Giovanni, Geometria motus, 1692

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 110 > >|
1ctum iuxta tendentias rectas, obliquatur tamen ob ſubſe­
quentes, aliò tendentes niſus, & ob id diſtrahitur punctum
ipſum à priori tendentia, idem accidit ex alia parte ſi re­
flaxiſſet idem punctum, nempe hinc inde vnicam rectam
eandemque, continuantibus oppoſitis ad idem punctum
directionibus, ergo directio, & tangens vna, & eadem eſt
recta.
Pr. 7. huius.
Corollarium.
Hinc ſequitur, vnicam lineam dicendam eſſe, cum à quo­
cunque illius puncto vnica tantùm ex vtraque parte egre­
ditur tangens.
DEF. III.
QVòd ſi ex aliquo puncto duæ tangentes hinc inde
egredientes angulum efficiant; tunc propoſitam li­
neam inflexam dicemus, & punctum, in quo ſunt
contactus, inflexionis appellabitur.
Corollarium I.
Ab hiſce deffinitionibus, & priori coroll. manat artificium
componendi duas curuas, vel curuam & rectam, adeout vni­
cam lineam efforment, nullumque angulum; nempe cum ſic
inuicem iungamus, vt tangentes ad punctum connexus, vnam
tantùm rectam efficiant.
Corollarium II.
Sed & illud patet, quibus angulis inflectantur lineæ inui­
cem compoſitæ, ſi ad punctum inflexionis angulum tangen­
tium obſeruauerimus, ſunt enim interſe æquales, licèt diuer­
ſa ſpeciei, cum vnus ſit curuilineus, & rectilineus alter.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index