Clavius, Christoph, In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

Page concordance

< >
Scan Original
31
32
33
34
35
36
37
38
39 2
40 3
41 4
42 5
43 6
44 7
45 8
46 9
47 10
48
49 12
50 13
51 14
52 15
53 16
54 17
55 18
56 19
57 20
58 21
59 22
60 23
< >
page |< < of 525 > >|
48
PROOEMIVM
IOANNIS DE SACRO
BOSCO.
TRactatvm de Sphæraquatuor capitulis diſtin-
11Quem ordi
nem ſerue@
auctor in
ſphęra tra-
denda.
guimus, dicturi primo compoſitionem ſphærę, quid ſit
ſphæra, quid ſit eius centrum, quid axis ſphæræ, quid ſit
polus mundi, quot ſint ſphęræ, quæ ſit forma mundi.
In ſecundo de circulis, ex quibus ſphæra materialis
componitur, &
illa ſupercæleſtis, quæ per iſtam repræ-
ſentatur, componi intelligitur.
In tertio de ortu, & occaſu ſignorum, & de diuerſitate dierum, &
noctium, &
diuiſione climatum.
In quarto de circulis, & motibus Planetarum, & de cauſis
eclipſium.
COMMENTARIVS.
INscrieitvr hic libellus de Sphera, id eſt, de figuta quadam
22Inſcriptio
huius ope-
ris.
globoſa, ſeu rotunda varios, &
diuerſos circulos continente, quæ
ſphæra materialis ſolet nuncupari, inuenta miro artificio ad hoc,
vt aliquam de rebus cœleſtibus habere notitiam poſſimus.
Quo-
niam enim in noſtra poteſtate non eſt, cęlos, quando libuerit,
aſcendere, vt ibi gradus, circulosq́ue conſideratos viſu percipiamus, eoſq́ue
reuoluamus, vndecunq.
& quocunq; voluerimus: Rurſus neq. hõis ætas ſuſſicie
expectare ea omnia, quæ in cœlo futura ſunt, neq;
vllus hominum, dum viuit,
ea omnia, quæ pręſentia ſunt, intueri poteſt:
Amplius, nũc hic dies exiſtit, illic
nox:
His modo Sol oritur, vel alia ſtella quæuis, illis vero occidit: Hi ſub ſphæ
ra obliqua, illi ſub recta degunt:
& deniq. nullus omnibus in locis habitare ſi
mul eodem tempore poteſt;
quæ tamen omnia requiruntur, vt aliquam poſſi-
mus cognitionem habere eorum, quæ in cœleſti illa regione fiunt:
Idcirco ma
33Cur ab A-
ſtronomis
ſphæra m@
terialis in-
uenta ſint.
gna induſtria, ſummoq́;
ingenio, excogitarunt artifices huius diſciplinæ mira
eruditione præditi materiale ali quod inſtrumentum, quod nobis omnia illa,
quæ in cęlo imaginamur, &
ſcire deſideramus, ob oculos poneret. Tale igitur
inſtrumentum appellatur Sphæra materialis, de qua inſcripſit ſuum libellum
auctor hic, non quod quaſi ex proprio inſtituto de hac velit diſſerere:
Princi-
44Præcipuæ
in hoc lib.
agitur de
ſphæra cæ-
leſti.
palis enim eius intentio eſt in hoc libello agere de ſphæra illa cęleſti, in cuius
gratiam hæc materialis eſt inuenta.
Sed quoniam, vt diximus, notitia eorum
quæ in cęlo apparent, acquiti minime poteſt abſque ſphæræ materialis vſu,
ideo ſuum libellum de hac ſphæra inſcripſit, ita tamen, vt omnia, quæ de hac
ſphæra dicentur, ad illam cęleſtem ſphæram referantur.
55Intentio
auctoris.
Totvm igitur ſtudium auctoris poſitum eſt in eo, ut per ſphæram

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index