Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

Table of figures

< >
[Figure 31]
[Figure 32]
< >
page |< < (34) of 795 > >|
4834DISSERTATIO agunt, & hinc vires exeuntes forte ex ambobus, ſibique obviam
euntes, proportionem turbare poſſent:
qua propter ſi haberem Mag-
netem unum activum, &
alium ſpoliatum omnibus viribus, mihi
ſpes quædam affulgebat detegendi melius virium proportionem, ve-
rum ejusmodi Magnes iners eſſe tantum poterat ferrum purum bo-
numque, recenter ex Igne extractum, quod nequaquam ulla vi Mag-
netica foret imbutum, non arreptum aut percuſſum forcipe ferreo, ſed
leniter &
prudenter tractatum, ideoque me converti ad Experimenta
cum Magnete &
ferro facienda, quæ in Capite deſcribam ſequente.
Fui in hiſce Experimentis inſtituendis deſcribendisque ad tædium
usque prolixus, ſed non abſque ratione;
fieri enim potuiſſet, ut in
uno deciperer, errorem autem agnoſcerem in altero:
præterea quia
virium Magneticarum proportionem aliam aſſumſit Philoſophorum,
qui unquam extiterunt, princeps Iſacus Newtonus, non oportebat,
ut perfunctorie hoc negotium tractarem, paucisque contentus eſſem
Experimentis:
Dixerat enim vir nunquam ſatis laudatus in Prine.
Philoſ. Lib. 1. Sect. 13. prop. 85. Si corporis attracti, ubi attra-
benti contiguum eſt, attractio longe fortior ſit, quam cum vel mi-
nimo intervallo ſeparatur ab invicem, vires particularum trabentis,
in receſſu corporis attracti, decreſcere in ratione plusquam duplicata
diſtantiarum a particulis:
præterea in Lib. 3. prop. 6. Corol. 5. pag.
368.
Hæc habet: vis gravit at is diverſi eſt generis a vi Magnetica,
nam attractio Magnetica non eſt ut materia attracta.
Corpora ali-
qua magis trabuntur, alia minus, plurima non trabuntur.
Et vis
Magnetica in uno &
eodem corpore intendi poteſt & remitti, eſtque
nonnunquam longe major pro quantitate materiæ, quam vis gravi-
tatis, &
in receſſu a Magnete decreſcit in ratione diſtantiæ non du-
plicata, ſed fere triplicata, quantum ex craſſis quibusdam obſerva-
tionibus animadvertere potui.
Utinam memoriæ prodita fuiſſent Ex-
perimenta, ex quibus Newtonus hæc collegit! forſitan enim Vir ſtu-
pendæ ſubtilitatis in Mathematicis diſciplinis methodum invenit ſepa-
randi attractiones a repulſionibus, quarum proportionem in diſtan-
tiæ ratione triplicata decreſcere deprehendit;
ſed quia nihil de hac
re ulterius determinavit, nec rejicere, nec amplecti ejus ſententiam
poſſumus;
ſi autem modo Experimenta noſtra conſulamus, tum vi-
res Magnetis attrahentes non in tam alta ratione diſtantiarum decreſ-
cere concluderemus.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index