Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

List of thumbnails

< >
31
31
32
32
33
33
34
34
35
35
36
36
37
37
38
38
39
39
40
40
< >
page |< < of 248 > >|
1
Antimus. Omittam, vt prudenter feciſti, argumentorum quiſquilias,
quæ nonnulli, præſertim ex antiquioribus rerum Mathematicarum &
Phyſicarum minùs peritis contra tuam hypotheſim adduxerunt, quæ pe­
tita ſcilicet petunt à ventis, & nubibus, motu projectorum, deſcenſu
gravium, domorum ruina & lapſu; quanquam nonnihil ad hominem ex
his eliciam; vt enim vis, ex motu orbis retardato, in Ortum ſequi aqua­
rum excurſionem, per quam marinum æſtum veſtri explicant, quia ſcili­
cet obimpreſſum ante impetum, quem facilè aqua retinet, nec enim niſi
à contrario impediri poteſt, eundem proſequitur motum versùs Ortum;
cuius rei præclaram certè analogiam habetis in aqua, quæ cymba vehi­
tur; cymba enim motum valdè retardante, aqua versùs portum excurrit;
hoc vnum eſt ex præcipuis ſententiæ veſtræ argumentis.
Auguſtinus. Ita eſt, & licèt ad ea, quæ repoſuiſti, obmutire & ma­
nus dare viſus ſim, quia illa omnia, quæ ad tabulas æſtus marini eiúſque
phænomena pertinent, minùs calleo, vereor tamen, vt rerum iſtarum peri­
ris perſuadere valeas; illud autem ſilentium mihi potiſſimum impoſuit,
quòd ſanctè juraſti, in adluctis à te phænomenis, omnes ad vnum æſtus
marini peritos, ſive Naucleri ſint, ſive alij, imò & ipſos litorum Oceani
vel idiotas incolas ſumma conſenſione convenire; itaque licèt ex ſola ter­
reſtris globi circuitione æſtus marini adæquata cauſa petenda non ſit, ſed
ex alia quapiam, negari tamen non poteſt, quin prædictus motus aliquid
conferat.
Antim: Aſſigna priùs aliam cauſam, vt videamus, an ſufficiat ad hunc
mirabilem effectum; ſi enim ſufficit, nihil ſanè eſt, quod ille Terræ motus
conferat; ſi verò non ſufficit, oſtende id, ad quod non ſufficit, & illius
motus opem poſtulat; ſemper enim recurret propoſitum argumentum;
totum illud, quidquid tandem ſit, quod à præfato motu efficitur, circa
maximæ inæqualitatis cardines; id eſt, circa Meridiem & mediam noctem,
viſum ſemper iri; quod tamen Obſervationibus repugnat: itaque certum
eſt, & perſpicuum ex Maris æſtu Terræ motum minimè probari; certum
tamen eſſe dicitis, ex illo inæquali motu, varium ſequi aquarum motum;
quod certè ad hominem ſic vrgeo; ſi reverà eſſet hic motus, ex illius inæ­
qualitate, varius aquarum motus ſequeretur, ſcilicet ex retardatione aqua­
rum excurſio versùs Ortum, ex acceleratione, excurſio versùs Occaſum;
hoc non negatis, ſed conceditis vltrò; idque in cardinibus maximæ in­
æqualitatis, aut ſaltem ſemper in iiſdem, cùm eadem cauſa idem ſem­
per præſtet; ſed in nullo certo ac fixo temporis puncte huiuſmodi aqua­
rum excurſiones fiunt, quod nemo neger, ſi cæcus & ſurdus; nullus eſt
igitur Terræ motus, ex quo alioqui prædicti effectus neceſſariò ſeque­
rentur.
Auguſtin. Facilis reſponſio nobis ſuppetit, qualem etiam veſtri adhi­
bent, ſcilicet illam inæqualitatem motus, eſſe tantùm apparentem, iis
ſcilicet, qui ex Solari ſphæra oculos in Terram conjicerent; ſicut Cœle­
ſtium ſphærarum motus nobis è Terra obſervantibus inæquales apparent;
cùm tamen re ipſa æquabiles ſint, igitur poſita reali motus æqualitate,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index