Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

Page concordance

< >
Scan Original
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
< >
page |< < of 355 > >|
1est declarante, quemadmodum rectum ineſt lineæ, & circulare: & impar, & par
numero, & primum, & compoſitum, & æquilaterum, & altera parte longius. &
omnibus bis inſunt in oratione, quid eſt declarante, ibi quidem linea, hic vero numerus)
quia locus hic benè exponitur à Toleto, & melius etiam à Conymbr.
addam
tantummodo quædam, quæ ad perfectam eius intelligentiam deſiderantur.
Sciendum igitur primò, nuſquam ab Euclide definiri rectum, circulare,
impar, par, primum, compoſitum, æquilaterum, nec altera parte longius:
verum ab ipſo in definitionibus primi definiri lineam rectam, non tamen cir­
cularem expreſsè.
in definitionibus deinde ſeptimi definiri numerum parem,
& imparem, item numerum primum, & compoſitum, & æquilaterum, & al­
tera parte longiorem.
ex quibus definitionibus poſſunt erui definitiones re­
cti, circularis, imparis, & cæterorum, quorum hic Ariſtoteles meminit.
Cæterum Euclides definitione 11. ſeptimi, ſic definit numerum primum:
primus numerus eſt, quem vnitas ſola metitur.
numerus autem, vel vnitas
metiri dicitur alium numerum, quando ſæpius repetita ipſum omnino ad­
æquat, vt ternarius metitur nouenarium, quia ter repetitus ipſum ad vn­
guem explet.
illi igitur numeri dicuntur ab Arithmeticis primi, qui à nullo
alio, præterquam ab vnitate menſurantur, quales ſunt, 2. 3. 5. 7. &c.
Defi­
nitione verò 13. definit numerum compoſitum ſic; compoſitus numerus eſt,
quem numerus quiſpiam metitur, vt ſenarius erit compoſitus, quia ipſum
binarius metitur, nam ter repetitus, ipſi perfectè adæquatur.
25

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index