Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Table of Notes

< >
< >
page |< < (36) of 672 > >|
Dand. Si, quæ iacebat obſoleta, nunc verò maximè vigere in-
cipit
philoſophandi ratio, facilem apud nos aditum inueniât, vix
vllus
relinquitur huic quæſtioni locus, qua in diſputationem voca-
mus
, quiſnam igni debitus ſit in hac rerum vniuerſitate locus.
Omnia nunc grauitatem affectant; nihil eſt leue; nihil ſponte ſuâ
aſcendit
, ſed omnia pondus habent, quo ad globi huius terra-
quei
centrum connituntur, &
ſi quod corpus ab huiuſmodi cen-
tro
abſcedit, à proximo corpore grauiore ſurſum extruditur, at-
que
eatenus ſolùm leue dici poterit, quatenus minori grauitate
eſt
præditum.
Quapropter ſi corpora omnia inſitâ ſibi grauitate,
licèt
diſpari, perpetuò conantur ad centrum tendere, in quo dun-
taxat
conquieſcerent, vnus dicendus eſt omnibus debitus locus,
videlicet
centrum, adeoque ignis locus proprius non eſt, ſed cum
cœteris
elementis communis.
Quanquam enim huius Philoſophiæ
ſectatores
de ignis grauitate verba expreſse non faciant, illi tamen
ſi
poſitiuam leuitatem adſtruerent Igni, non video, cur ſuam leui-
tatem
Aëri adimant, quem tamen grauem eſſe, &
deorſum cona-
ri
, pugnaciſſimè defendunt;
quandoquidem ſi in aquâ aër ſpon-
te
ſuâ non aſcendit, ſed ab illâ deorſum validiùs conante ſurſum
extruditur
, conſentaneum eſt flammam pariter ab aëre grauiore
ſurſum
extrudi.
Terram ſcilicet, & Aquam, & Aërem idcirco ad
centrum
perpetuo niſu conari autumant, vt moles hæc vniuerſa
conſiſtat
particulis omnibus preſsè cohærentibus, nullòque hiatu
diſiunctis
.
Ad hanc igitur vniuerſi concinnitatem æquè

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index