Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

List of thumbnails

< >
41
41
42
42
43
43
44
44
45
45
46
46
47
47
48
48
49
49
50
50
< >
page |< < of 360 > >|
1ſus poteſt per lineas maiores, maioreſque continenter
ductas inter omnia puncta ſuccedentia reſiduarum
linearum DB, & EC, heinc efficitur, vt linea FG re­
præſentet velocitatem acquiſitam in fine ſecundi mo­
menti: linea HI acquiſitam in fine tertij, & linea KL
acquiſitam in fine quarti.
Conſtat verò inde, vt ve­
locitates ſe habeant ſicut tempora; cùm ob triangulos
anguli communis, & parallelarum baſium, notum ſit
eſſe vt DE ad EA, ita FG ad GA, HI ad IA, & KL
ad LA.
Atque hæc quidem, vt clariùs conſtet, qua
de re inter nos agatur.
V. Iam, Tu initio argumentum Diſſertationis ita
partiris, vt duo præſtanda tibi proponas.
Vnum,
vt Galilei hac inre errores, eorumque fonteis aperias; claré­
que demonſtres ea, quæ ab ipſo de acceleratione Motus in na­
turali deſcenſu grauium Libro ſecundo nouæ ſcientiæ, &
toto Dialogo tertio dicta ſunt, non modò ſuſpicionibus meris,
vixque probabilibus coniecturis niti, ſed ex principijs etiam
apertè falſis, euidentibuſque paralogiſmis omnia concludi; ex
quo conſequens ſit, nouam illam ſcientiam euaneſcere, quam
ingenioſo quidem, & plauſibili, ſed inani tamen, & caſſo
apparatu nobis Galileus exhibuerit. Alterum, vt reiecta
Galilei pſeudo-ſcientia, veram tu, ac certam in eius locum
ſubstituas, rationemque, modum, ac menſuram acceleratio­
nis eiuſdem in naturali deſcenſu grauium ex euidentibus, at­
que indubitatis experientiis demonstres.
Circa priùs de­
inde caput, duo ſunt, in quibus occuparis; nam impe­
tis primò definitionem Motus æquabiliter accelerati à
Galileo traditam: & ſecundò quod idem ait de gradi­
bus velocitatis, qui acquiruntur à mobili, dùm ſuper

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index