DelMonte, Guidubaldo, In duos Archimedis aequeponderantium libros Paraphrasis : scholijs illustrata

Page concordance

< >
Scan Original
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
< >
page |< < of 207 > >|
1gnitudine ex pluribus magnitudinibus compoſita accipere po
terimus, veluti Archimedes in ſe〈que〉ntibus accipiet.
Argumentandi modus in eſt in hac demonſtratione maxi­
ma conſideratione dignus, & huius ſcientiæ maximè pro­
prius.
cùm enim dixiſſet Archimedes poſito centro grauitatis
magnitudinis ex AB compoſitæ in puncto D, ſtatim infert.
Quoniam igitur punctum D centrum eſt grauitatis magnitudinis ex
AB compoſita, ſuſpenſo puncto D, magnitudines AB æ〈que〉pondera­
bunt. hoc eſt ſi magnitudo ex AB compoſita ſuſpendatur ex
D, manebit, vt reperitur; nec amplius in alteram partem in cli
nabit.
quod euenit ob naturam centri grauitatis, quod talis
eſt naturæ (ſicuti initio explicauimus) ut ſi graue in eius cen­
tro grauitatis ſuſtineatur, eo modo manet, quo reperitur, dum
ſuſpenditur; parteſquè undiquè æ〈que〉ponderant.
& ob id ſi
magnitudo ex AB compoſita ſuſpendatur in eius centro gra
uitatis, manet; parteſquè AB æ〈que〉ponderant.
ac propterea
quando in ſe〈que〉ntibus quærit Archimedes, quoniam grauia
æ〈que〉ponderare debent, tunc tantùm quærit ipſorum centrum
grauitatis, ut in ſexta, ſeptimaquè propoſitione in quit Archi­
medes magnitudines ę〈que〉ponderare ex diſtantijs, quę permu
tatim proportionem habent, ut ipſarum grauitates, in demom
ſtratione tamen quærit, vbi nam eſt centrum grauitatis magni
tudinis ex vtrisquè compoſitę.
quo inuento, ſtatim neceſſariò
ſequitur, magnitudines, ſi ex ipſo centro ſuſpendantur, æ〈que〉
ponderare.
Hinc colligere poſſumus alterum argumentandi modum,
conuerſo nempè modo, veluti in eadem figura, ſi dicamus
grauia AB ſuſpenſa ex C æ〈que〉ponderant, ſtatim inferre
poſſumus, punctum C ipſorum ſimul grauium, hoc eſt ma
gnitudinis ex ipſis AB compoſitę centrum eſſe grauitatis.
Quare ad ſe inuicem conuertuntur, hoc punctum eſt horum
grauium centrum grauitatis; ergo hęc grauia ex hoc puncto
æqùeponderant; & è conuerſo, nempè hæc grauia ex hoc pun
cto æ〈que〉ponderant, ergo idem punctum eſt ipſorum centrum
grauitatis.
ſed ad uertendum hanc ſequi conuertibilitatem, quan­
do
præfatum punctum eſt in recta linea, quæ centra grauita­
tum ponderum coniungit; deinde quando hęc linea non eſt

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index