1
sitania, Aquitania scandulis robusteis aut stramentis.
apud nationem Colchorum in Ponto
propter silvarum abundantiam arboribus perpetuis planis
dextra ac sinistra in terra positis, spatio inter eas relicto
quanto arborum longitudines patiuntur, conlocantur in
extremis partibus earum supra alterae transversae, quae
circumcludunt medium spatium habitationis.
tum insuper
alternis trabibus ex quattuor partibus angulos iugumentantes et ita parietes arboribus statuentes ad perpendiculum imarum educunt ad altitudinem turres, intervallaque, quae relinquuntur propter crassitudinem materiae,
schidiis et luto obstruunt.
item tecta, recidentes ad extremos <angulos> transtra, traiciunt gradatim contrahentes,
et ita ex quattuor partibus ad altitudinem educunt medio
metas, quas fronde et luto tegentes efficiunt barbarico more testudinata turrium tecta.
Phryges vero, qui campestribus locis sunt habitantes, propter inopiam silvarum
egentes materiae eligunt tumulos naturales eosque medios
fossura detegentes et itinera perfodientes dilatant spatia,
quantum natura loci patitur.
insuper autem stipites inter
se religantes metas efficiunt, quas harundinibus et sarmentis tegentes exaggerant supra habitationes e terra
maximos grumos.
ita hiemes calidissimas, aestates frigidissimas efficiunt tectorum rationes.
nonnulli ex ulva
palustri componunt tuguria tecta.
apud ceteras quoque
gentes ex cannula pari similique ratione casarum perficiuntur constitutiones.
non minus etiam Massiliae animadvertere possumus sine tegulis subacta cum paleis terra tecta.
Athenis Areopagi antiquitatis exemplar ad hoc
tempus luto tectum.
item in Capitolio commonefacere
potest et significare mores vetustatis Romuli casa et in arce sacrorum stramentis tecta.