Gassendi, Pierre, De motu impresso a motore translato epistulae duae, 1642
page |< < of 158 > >|
1loco. Ex quo rurſus intelligis, ſi globus eius naturæ
ſit, vt per decliuem locum acceleretur, & per accli­
uem retardetur, fore vt loco neque decliui, neque
accliui exſiſtente, neque accelerationem, neque re­
tardationem accipiat, ſed tenorem ſeruet, ac inde­
ſinenter moueatur.
Atque hæc quidem attingo ſo­
lùm, vt planum faciam, ſi alteruter motuum haben­
dus naturalis ſit, illum horizontalem eſſe, potiuſ­
quàm perpendicularem.
XI. Quia verò dubium ſupereſt de perpendicu­
laris principio, non repeto quamobrem illum non
eſſe internum inſinüauerim.
Addo ſolùm, quia vi­
demus motum deorſùm eadem proportione veloci­
tatis increſcere, qua motus ſursùm decreſcit; ea­
propter videri omninô duo eſſe principia externa,
quæ mutuò quaſi colluctentur, certatimque exſerant
vireis circa idem mobile.
Et principium quidem ex­
ternum motus ſurſum conſtat eſſe manum, aliudve
corpus proijciens; at cum principium externum mo­
tus deorſum non perinde appareat, ideó-ne nullum
eſt dicendum?
Non ſannè, niſi fortè cùm vides ferrum,
aliàs immotum jacens, ad magnetem pellici, nullam
cauſam externam cenſeas, quæ pellectionem faciat;
aut cùm vides rem pendulam, aliàs quieſcentem, agi­
tari, ac externam cauſam non vides, nullam eſſe
externam putes, à qua agitatio procedat.
Cęterùm,
cùm plures ſint modi, quibus cauſa externa mouet,
conſtat tamen omneis ad duos, tanquam pręcipuos
pertinere, impulſionem, & attractionem.
Age ita­
que experiamur, an-non motus rerum caden-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index