Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
41
41
42
42
43
43
44
44
45
45
46
46
47
47
48
48
49
49
50
50
< >
page |< < of 241 > >|
    <archimedes>
      <text>
        <body>
          <chap n="2">
            <p type="main">
              <s id="s.000317">
                <pb xlink:href="079/01/090.jpg" pagenum="41"/>
              Quapropter simul inter se retrahuntur, & extra
                <lb/>
              Officiuntur, uti cogantur tardius ire.</s>
              <s id="s.000318">
                <lb/>
              At, quae sunt solida primordia simplicitate,
                <lb/>
              Cum per inane meant vacuum, nec res remoratur
                <lb/>
              Ulla foris, atque ipsa suis e partibus unum,
                <lb/>
              Unum in quem coepere locum, conixa feruntur,
                <lb/>
              Debent nimirum praecellere mobilitate,
                <lb/>
              Et multo citius ferri, quam lumina solis;
                <lb/>
              Multiplexque loci spatium transcurrere eodem
                <lb/>
              Tempore, quo solis pervolgant fulgura caelum.</s>
              <s id="s.000319">
                <lb/>
              Nam neque consilio debent tardata morari;
                <lb/>
              Nec perscutari primordia singula quaeque,
                <lb/>
              Ut videant, qua quidque geratur cum ratione.</s>
              <lb/>
            </p>
            <p type="main">
              <s id="s.000320">At quidam contra haec, ignari; materiai,
                <lb/>
              Naturam non posse, deum sine numine rentur
                <lb/>
              Tantopere humanis rationibus, ac moderatis
                <lb/>
              Tempora mutare annorum, frugesque creare:
                <lb/>
              Et iam cetera, mortalis quae suadet adire,
                <lb/>
              Ipsaque deducit dux vitae dia voluptas,
                <lb/>
              Ut res per Veneris blanditim saecla propagent;
                <lb/>
              Ne genus occidat humanum; quorum omnia causa
                <lb/>
              Constituisse deos confingunt: omnibus rebus
                <lb/>
              Magnopere a vera lapsi ratione videntur.</s>
              <s id="s.000321">
                <lb/>
              Nam quamvis rerum ignorem primordia quae sint;
                <lb/>
              Hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
                <lb/>
              Confirmare, alijsque ex rebus reddere multis,
                <lb/>
              Nequaquam nobis divinitus esse creatam
                <lb/>
              Naturam mundi; quae tanta est praedita culpa:
                <lb/>
              Quae tibi posterius Memmi faciemus aperta:
                <lb/>
              Nunc id quod superest de motibus, expediemus.</s>
              <lb/>
            </p>
            <p type="main">
              <s id="s.000322">Nunc locus est, ut opinor, in his illud quoque rebus
                <lb/>
              Confirmare tibi, nullam rem posse sua vi
                <lb/>
              </s>
            </p>
          </chap>
        </body>
      </text>
    </archimedes>