Varro, Michael, De motv tractatvs

List of thumbnails

< >
41
41
42
42
43
43
44
44
45
45
46
46
47
47
48
48
49
49
50
50
< >
page |< < of 64 > >|
1illæ igitur erunt, quæ obliquè nutum verſus aut con
tra nutum ferri dicuntur: linea verò CED, neque aſcen­
det
, neque deſcendet: lineæ verò in ipſam ad angu­
los rectos incidentes nutus lineæ erunt, quoniam li­
neæ AB parallelæ erunt: ſi igitur à centro E ducantur
lineæ ad circunferentiam inter A & D, puta EF, EG,
EH, quarum EF ſit proxima lineæ AB:EH verò pro­
xima lineæ CD, ac per illas moueantur contra nutum
tres vires æquales eodem tempore, ita vt prima per
lineam EF perueniat ad punctum F: ſecunda verò
per EG perueniat ad G, tertia per EH perueniat ad H,
dico vis motæ per EF maiorem fore reſiſtentiam,
quàm illius quæ per EG aut EH, mouebitur & illius
quæ per EG mouebitur, maiorem quàm eius quæ
per EH mouebitur.
Ducantur enim à punctis FGH
in lineam ED perpendiculares FK, GL, HM, illæ erunt
nutus lineæ: quanta igitur erit FK, tantum vis prima
mota cenſebitur, quanta verò GH, tantum vis ſecun
da: quanta verò HM, tantum vis tertia mota cenſebi­
tur: at qui quæ eſt ratio motus ad motum in viribus
æqualibus, per quartam concluſionem huius tracta­
tus, eadem eſt reſiſtentiæ ad reſiſtentiam: quæ igitur
erit ratio linearum illarum perpendicularium, inter
ſe eadem erit & reſiſtentiarum virium per lineas ob­
liquas motarum, à quibus illæ perpendiculares du­
ctæ ſunt, atqui quo lineæ illæ perpendiculares pro-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index