Vitruvius, Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem : ope codicis Guelferbytani, editionis principis, ceterorumque subsidiorum recensuit, et glossario in quo vocabula artis propria Germ. Ital. Gall. et Angl. explicantur, 1800

List of thumbnails

< >
41
41 (15)
42
42 (16)
43
43 (17)
44
44 (18)
45
45 (19)
46
46 (20)
47
47 (21)
48
48 (22)
49
49 (23)
50
50 (24)
< >
page |< < (22) of 376 > >|
4822M. VITRUVII P. DE ARCHITECTURA pleuritis, phthiſis, ſanguinis ejectio, et cetera, quae non detractionibus,
ſed adjectionibus curantur.
Haec ideo difficulter medicantur, primum
quod ex ſrigoribus concipiuntur:
deinde quod deſectis morbo viribus eo-
rum, aër agitatus, ex ventorum agitationibus extenuatur, unaque a vitio-
ſis corporibus detrahit ſuccum, et eſſicit ea exiliora.
Contra vero lenis
et craſſus aër, qui perſlatus non habet, neque crebras redundantias, prop-
ter immotam ſtabilitatem, adjiciendo ad membra eorum, alit eos et reſi-
cit, qui in his ſunt impliciti morbis.
Nonnullis placuit eſſe ventos qua- tuor, ab oriente aequinoctiali Solanum, a meridie Auſtrum, ab occidente
aequinoctiali Favonium, a ſeptentrionali Septentrionem.
Sed qui diligen-
tius perquiſiverunt, tradiderunt eos eſſe octo, maxime quidem Andronicus
Cyrrheſtes:
quietiam exemplum collocavit Athenis turrim marmoream octo-
gonon, et in ſingulis lateribus octogoni, ſingulorum ventorum imagines
exſcalptas contra ſuos cujusque ſlatus deſignavit:
ſupraque eam turrim metam marmoream perſecit, et inſuper Tritonem aereum collocavit dex-
tra manu virgam porrigentem:
et ita eſt machinatus, uti vento circum-
ageretur et ſemper contra ſlatum conſiſteret, ſupraque imaginem ſlantis
venti indicem virgam teneret.
Itaque ſunt collocati inter Solanum et
Auſtrum ab oriente hiberno, Eurus:
Inter Auſtrum et Favonium ab oc-
cidente hiberno, Aſricus:
Inter Favonium et Septentrionem, Caurus,
quem plures vocant Corum:
Inter Septentrionem et Solanum, Aquilo.
Hoc modo videtur eſſe expreſſum, uti capiatur numerus, et no-
mina, et partes, unde ſlatus ventorum certi ſpirent.
Quod cum ita
exploratum habeatur, ut inveniantur regiones et ortus eorum, ſic erit
ratiocinandum.
Collocetur ad libellam marmoreum amuſſium mediis moenibus; aut locus ita expoliatur ad regulam et libellam, ut amuſſium
1234

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index