Buonamici, Francesco, De motu libri X

Table of figures

< >
[Figure 1]
[Figure 2]
[Figure 3]
[Figure 4]
[Figure 5]
[Figure 6]
[Figure 7]
[Figure 8]
[Figure 9]
[Figure 10]
[Figure 11]
[Figure 12]
[Figure 13]
[Figure 14]
[Figure 15]
[Figure 16]
[Figure 17]
[Figure 18]
[Figure 19]
[Figure 20]
[Figure 21]
[Figure 22]
[Figure 23]
[Figure 24]
[Figure 25]
[Figure 26]
[Figure 27]
[Figure 28]
[Figure 29]
[Figure 30]
< >
page |< < of 1055 > >|
1enim quod ſuperius eſt ad id quod ſub ipſo eſt, vt forma ad materiam, ſic ad ſeſe viciſsim habent.

Si igitur aqua ad terram, vt ad terminum refertur, & ſuperius vt forma ſe habet: cùm terra ſit for­
ma: ergo illi ſuperioris attributum conueniet, neque videtur habita fuiſſe ratio poſituræ, ſed naturę,
quæ materiam formæ ſubſternit, & illius ſeriei qua priora etiam ſuperiora perhibentur, vt genera
formis.
Cęterùm videſis, an ſit aptior interprętatio noſtra. Nam quomodocunque fiat motus ſiue
ſurſum ſeu deorſum; terminos ſanè duos in vniuerſo eſſe conſtat; nihilominus id quod ſuperius eſt,
forma inferioris perpetuò permanebit, quemadmodum alibi teſtatum paſsim obſeruamus apud
Ariſtotelem, nec in explicanda re tanti momenti, quę cęteroquin obſcuriſsima ſit, abuſum vo­
cis in Ariſtotelis phraſin inſeremus quæ perplexitatem pepererit, & tenebras amplificauerit.
Itaque dicemus iis ipſis verbis Ariſtot. docuiſſe progreſſum à ſuperioribus ad inferiora naturalem ex
eo cenſendum, quia ſit recurſus formæ ad materiam, de quo 2. lib. multa diſſeruimus, in eo verò
progreſſu licet deteriore terminentur naturæ motiones, eadem ratio cętera ſeruanda eſt.
Nanque
& ab illo termino deſumitur nuncupatio, & definitur omnis poteſtas.
Itaque ſimpliciter euenit, vt
præcedentia perfectiora ſint, & tamen deteriore finiantur, & in eo ſolùm diſsimilitudo intercedit,
quòd in progreſſu ad materiam natura properat ad priuationem & non ens; in oppoſito contendit
ad ens.
Sed quaſi priuatio ponatur altera forma, naturæ curſus retinetur, & in vtroque motu ipſius

ratio conſeruatur: illò enim vt ad terminum ſui motus propendet, & vbi illò peruenerit, ibi etiam re­
quieſcit: nanque etſi non eſt ille motus abſolutè naturalis, non exoptante natura potiſsimè priuatio­
nem: at quoquo pacto naturalis eſt & in vniuerſitate expetendus: vt ſit, vnde præſtantium rerum
ortui materia ſuppeditet.
Igitur in fine velocior eſt iam materia dominante, & eius eſt finis quidam,
qui licèt abſolutè non ſit bonus, quia perinde ac non ens: Non ens enim Dij quoque odio proſe&quun­
tur, vt ait Plotinus; attamen, in eo veſtigium aliquod extat boni: quapropter & ea, quæ ad ipſum
inſtituta ſunt, tendunt ad bonum, & quanquam meliora ſimpliciter, vt ad illud inſtituta deteriori
conditione ſunt prædita.
non aliter àc ſi ex aqua terram fieri fingamus, & dum fit, eius naturam
ſpectemus; neque enim dubium eſt, dum retinet aquæ naturam adhuc eſſe perfectionem, quàm
ſi terra fuerit, ſed cum eadem, dum fit terra, ſit terra imperfecta, hoc modo ad terram perfectam,
rationem obtinet deterioris.
Ita dum confertur aqua cum terra perſeipſam eſt præſtantior, & eius
Iocus notæ melioris, ſed ſi refluxus, & propenſio naturæ, quam materiæ acceptam referre oportet,
aduertatur; iam terra formæ rationem ſubit, & eius locus ad aquæ locum ſe habet vt finis.
Proin­
de eſt motus ad hunc locum ſicut ad terminum; licet ſuperiora ſint inferiorum formæ, quia hic
non eſt ſimpliciter terminus, & bonum; ſed quatenus terminat recurſum naturę materiam verſus,
cuius meritis circunſpectis, ea quoque, quæ huc properant deteriora reputamus, licet per ſeipſa

præſtent.
Ex his inſtar corollarij, ſiquis locum medium cum cęteris comparare voluerit, mea qui­
dem ſententia, ſic decernet.
locum medium, cui tribuitur continere, quatenus terminat motus à
natura præſcriptos, ſuperare locum aquæ & aëris: omnes enim grauium motus eo terminantur,
ſed ſi diſtantia ſpectetur, per quam vis à cęlo diffuſa impertitur, omnium eſſe detertimum:
maximè enim diſtat ab omnium bonorum datore & à cælo.
Neque verò te putare velim eiuſmo­
di terminationem & finem in natura afferre perfectionem ſimpliciter; quoniam terminat proceſ­
ſum naturæ ad materiam & priuationem, qui certè ſtatus eſt omnium imperfectiſsimus; nihil enim
magis diſtat ab entibus ſupremis, vt cùm vniuerſa gradibus hiſce comprehendantur actu, eo quod
ex actu, potentia, & priuatione; actus omnino primus ſit; prorſus extrema priuatio, ſed in ſuo or­
dine duntaxat: perfectionem planè abſolutam præſeferret; ſi terminaret progreſſum naturæ ad for­
mam
, quod eſt ſolùm loci ſuperioris; hic enim vt cęlo & Deo vicinior eſt; ſic & cętera loca perfectione
ſuperat, atque bonitate.
Sed quid hoc dicet aliquis ad loci definitionem, qua dicitur ſuperficies
corporis continentis, hoc verò eſt ambientis?
qua ratione continebit iſte locus, quod eſt centrum,
ſeu medium mundi?
Nihil profectò magis à communi hominum ſenſu videtur abhorrere, quòd
contineatur à minore maius, & corpus ab indiuiduo.
Aut dicito conuenienter cum ſuperioribus

locum medium continere, quia ſi non ſeorſum; at ſimul cum altero extremo contineat, quod
etiam mirificè vaſis exemplo nobis fuiſſe deſcriptum veriſimile eſt; quandò ab anguſto in amplum
vaſis figura procedit, & anguſta eius parte medium, ampla verò id quod ſurſum eſt, optimè deſi­
gnari poteſt; aut etiam quia terminet grauium motum, neque ab ea definitione quæ tradita eſt 4.
Phyſ. alienum ſic eſt, ſi verborum vis rectè perpendatur; quin in locum hunc noſtrum quadrare
perbellè poſsit, etenim Græcè eſt πέρας τοῦ περιέχοντος.
atqui πέρας communiter eſt omnis ter­
minus, quòd ſi τὸ περιέχειν eſt continere, & terminare, vt certè eſt; ſecundò transferre licebit eam
definitionem, terminus continentis, ideſt, id extremum, quo terminatur motus naturalis, quæ ſa­
nè erit loci naturalis eſſentia, quam ab Ariſt. 4. Phyſ. prætermiſſam putamus, vulgatam loci notio­
nem perſequente.
Neque profectò ſine motu tradi poterat ea definitio, de quo nihil erat adhuc
actum, quod ſpeciatim pertineret ad naturam; ac niſi generatim locus definitus, atque tractatus.
Si verò ſeorſum locus hic continere dicatur, planè tanquam indiuiduum per ſe habetur: quemadmodum punctus,
eiuſque certè non magnitudo, quę nulla eſt, ſed virtus ſpectabitur, quę linea recta deſignatur, aut ita deſcri­
betur
, vt fit in ſphęra ductis à centro lineis, quae terminentur ſuperficie partis illius, quae in loco eſſe cogitamus?

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index