Clavius, Christoph, In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

Table of figures

< >
< >
page |< < (443) of 525 > >|
480443Ioan. de Sacro Boſco. roem vim habuit, ut ingenue aſſeruerit lib. 2. de cælo, comm. 32. Fortaſſe non
alia
via defendi poſſe hanc apparentiam de Eclipſi Lunari, quàm per orbẽ Ec-
centricum
, quod tamen alibi negauit.
Ecce aliam inconſtantiam Auerrois.
11IIII.
Apparentia

probans
. eſ
ſe
Eccentr@
cos
.
IIII. In Luna, Mercurio, & Venere non ſemper ab Aſtronomis inuenta eft
eadem
diuerſitas a ſpectus, ſed modo maior, modo minor, etiamſi planeta eun-
dem
ſitum habuerit:
ita vt in Luna v. g. aliquando diuerſitas aſpectus compre-
henderit
grad.
1. min. 6. aliquando vero tantummodo grad. 0. min. 50. ut ait Gẽ
ma
Friſius non ignobilis ſcriptor inter recentiores, &
hoc, Luna habente ean-
dem
altitudinem ſupra Horizontem.
Neceſſe igitur eſt, planetam modo altio-
rem
fieri reſpectu centri terræ, modo humiliorem.
Quando enim planeta eſt
humilior
, hoc eſt, terræ propinquior, maiorẽ admittit aſpectus diuerſitatẽ, quan
do
vero ſublimior à terra fertur, minorem:
dummodo tam ibi, quàm hic eandẽ
habeat
ſupra Horizontem altitudinem, vt ſupra demonſtrauimus cap.
1. cum
de
ordine ſphærarum cæleſtium diſputaremus, &
perſpicuè etiam apparet in
hac
præſenti figura, in qua ad ſiniſtram aſtrum
modo
remotius à terra, modo propinquius ter-
, eandem habet altitudinem reſpectu lineæ re
ctæ
ductæ ex centro mundi per centrum aſtri,
99[Figure 99] hoc eſt, eandem altitudinem veram, ſiue eun-
dem
locum verum:
Ad dextram uero aſtrum
nunc
minus à terra diſtans, nunc magis, eandem
habet
altitudinem reſpectu lineæ rectę eductæ
ab
oculo, ſeu ſuperficie terrę per aſtri centrum.
Non poteſt autem unum, idemque aſtrum mo
do
terrę propinquius fieri, modo ab eadem ab-
eſſe
longius, ſi in orbe concentrico feratur, ſed
ſolum
, ſi in Eccentrico, ut ex dictis perſpicuum eſt.
Non ergo ſine ratione A-
ſtronomi
planetas in Eccentricis orbibus circumduci affirmarunt.
ſunt
quatuor
apparentiæ, (relictis multis alijs) quibus merito Aſtronomi conten
dunt
perſuadere, planetarum ſphęras componi ex orbibus eccentricis, in qui-
bus
proprijs motibus deferantur ab occaſu in ortum.
Quæ quidem eodem or-
dine
probant, &
conuincunt, in omnibus Planetis, uno excepto Sole, dari etiã
Epicyclos
, in quibus ipſi planetæ reuoluantur, ut ex ijs, quæ iam ſequuntur,
perſpicuum
fiet.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index