Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica

Table of Notes

< >
< >
page |< < (716) of 568 > >|
480716CHRISTIANI HUGENII netarum, Solem ambientium, conſpecturi ſimus, vel ob te-
nuiſſimam eorum lucem, vel quod univerſæ, quibus ſerun-
tur, orbitæ in unum idemque lucidum punctum cum Sole
confunderentur.
Hic igitur poſiti, merito eandem omnium
ſtellarum rationem naturamque eſſe exiſtimaremus;
& ex
una, propius inſpecta, de cæteris quoque judicari poſſe ni-
hil ambigeremus.
At nunc Dei benignitate, ad unam ex
ipſis, Solem videlicet noſtrum, admoti ſumus, ac tam pro-
pe acceſſimus, ut circum eam ſex minores globos converti
cernamus;
& circa horum quoſdam, alios obire ſecunda-
rios.
Cur itaque non eo judicio nunc utamur; ac prorſus
veriſimile putemus non ſolam hanc ſtellam tali comitatu cin-
gi, aut aliqua in re cæteris præminere?
Neque etiam ſolam
circum axem ſuum converti;
ſed potius cæteras omnes ea-
dem hæc ſimilia habere?
Ergo hac ratione etiam cuncta illa
quæ in Planetis circumſolaribus ineſſe, ad Terræ noſtræ ſi-
militudinem diſſeruimus, conſentaneum erit, ut ad innu-
meros Planetas alios, tot mille Solibus additos, æquè per-
tinere credamus.
Eruntque & illic ſtirpes & animalia, at-
que etiam ratione inſtructa, quæ cœli convexa mirentur, &

fidera obſervent, motuſque eorum intelligant;
atque omnia
denique habeant, ſine quibus neque hæc haberi poſſe ſupra
oſtendimus.
Quam mirabilis igitur quamque ſtupenda mundi amplitu-
do &
magnificentia jam mente concipienda eſt. Tot So-
les, tot Terræ, atque harum unaquæque tot herbis, arbo-
ribus, animalibus, tot maribus, montibuſque exornata.
Et
erit etiam unde augeatur admiratio, ſi quis ea, quæ de fixa-
rum ſtellarum diſtantia &
multitudine hiſce addimus, per-
penderit.
Tantam igitur eſſe diſtantiam hanc, ut quæ Solem Ter-
ramque interjacet, Terræque diametrorum duodecim millia
continet, ei comparata, exilis plane habenda ſit, non una
ratione conſtat:
atque hac inter cæteras, quod ſi proximæ
quædam inter ſe ſtellæ notentur, quæ claritate plurimum
differunt;
velut in media caudæ, (quæ duplex eſt)

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index