Clavius, Christoph, In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

Table of contents

< >
< >
page |< < (443) of 525 > >|
480443Ioan. de Sacro Boſco. roem vim habuit, ut ingenue aſſeruerit lib. 2. de cælo, comm. 32. Fortaſſe non
alia via defendi poſſe hanc apparentiam de Eclipſi Lunari, quàm per orbẽ Ec-
centricum, quod tamen alibi negauit.
Ecce aliam inconſtantiam Auerrois.
11IIII.
Apparentia
probans. eſ
ſe Eccentr@
cos.
IIII. In Luna, Mercurio, & Venere non ſemper ab Aſtronomis inuenta eft
eadem diuerſitas a ſpectus, ſed modo maior, modo minor, etiamſi planeta eun-
dem ſitum habuerit:
ita vt in Luna v. g. aliquando diuerſitas aſpectus compre-
henderit grad.
1. min. 6. aliquando vero tantummodo grad. 0. min. 50. ut ait Gẽ
ma Friſius non ignobilis ſcriptor inter recentiores, &
hoc, Luna habente ean-
dem altitudinem ſupra Horizontem.
Neceſſe igitur eſt, planetam modo altio-
rem fieri reſpectu centri terræ, modo humiliorem.
Quando enim planeta eſt
humilior, hoc eſt, terræ propinquior, maiorẽ admittit aſpectus diuerſitatẽ, quan
do vero ſublimior à terra fertur, minorem:
dummodo tam ibi, quàm hic eandẽ
habeat ſupra Horizontem altitudinem, vt ſupra demonſtrauimus cap.
1. cum
de ordine ſphærarum cæleſtium diſputaremus, &
perſpicuè etiam apparet in
hac præſenti figura, in qua ad ſiniſtram aſtrum
modo remotius à terra, modo propinquius ter-
ræ, eandem habet altitudinem reſpectu lineæ re
ctæ ductæ ex centro mundi per centrum aſtri,
99[Figure 99] hoc eſt, eandem altitudinem veram, ſiue eun-
dem locum verum:
Ad dextram uero aſtrum
nunc minus à terra diſtans, nunc magis, eandem
habet altitudinem reſpectu lineæ rectę eductæ
ab oculo, ſeu ſuperficie terrę per aſtri centrum.
Non poteſt autem unum, idemque aſtrum mo
do terrę propinquius fieri, modo ab eadem ab-
eſſe longius, ſi in orbe concentrico feratur, ſed
ſolum, ſi in Eccentrico, ut ex dictis perſpicuum eſt.
Non ergo ſine ratione A-
ſtronomi planetas in Eccentricis orbibus circumduci affirmarunt.
Hę ſunt
quatuor apparentiæ, (relictis multis alijs) quibus merito Aſtronomi conten
dunt perſuadere, planetarum ſphęras componi ex orbibus eccentricis, in qui-
bus proprijs motibus deferantur ab occaſu in ortum.
Quæ quidem eodem or-
dine probant, &
conuincunt, in omnibus Planetis, uno excepto Sole, dari etiã
Epicyclos, in quibus ipſi planetæ reuoluantur, ut ex ijs, quæ iam ſequuntur,
perſpicuum fiet.
I. Planetae, Sole excepto, exiſtentes in Auge Eccentrici, id eſt,
22I
Apparentia
probans da
ri Epicy-
elos.
in puncto Eccentrici à terra remotiſſimo, non eodem ſemper modo ſe habet
ad terram.
Nunc enim ſublimiores, nunc humiliores feruntur: Nunc) quod ex
primo ſequitur.)
diametri eorum minores, nunc maiores; Planetæ denique ipſi
propterea modo minores, modo maiores apparent, minoremq;
nunc ſuis dia-
metris portionem Zodiaci abſcindunt, nunc maiorem:
Idemq; prorſus contin-
git, planetis in oppoſito Augis Eccentrici exiſtentibus.
Hæc autem diuerſitas
ratione ſolius Eccentrici fieri non poteſt.
Cum enim Aux Eccentrici ſemper
ſit in eadem diſtantia à terra planeta in Auge exiſtens ſemper eodem modo ap
pareret, quoad propinquitatem, &
diſtantiam, magnitudinem, & paruitatem.
Idemq́; accideret, planeta in oppoſito Angis exiſtente. Deberet namq; ſemper
planeta in Auge eſſe remotiſſimus à terra, &
in Augis oppoſito propinquiſ-
ſimus, (ut in Sole experimur, qui ſolum in eccentrico orbe circum fertur.)
cum
tamen ali quando remotior, ali quando propinquior appareat tam in Auge

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index