Clavius, Christoph, In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

Table of figures

< >
[Figure 81]
[Figure 82]
[Figure 83]
[Figure 84]
[Figure 85]
[Figure 86]
[Figure 87]
[Figure 88]
[Figure 89]
[Figure 90]
[Figure 91]
[Figure 92]
[Figure 93]
[Figure 94]
[Figure 95]
[Figure 96]
[Figure 97]
[Figure 98]
[Figure 99]
[Figure 100]
[Figure 101]
[Figure 102]
[Figure 103]
[Figure 104]
< >
page |< < (444) of 525 > >|
481444Comment. in IIII. Cap. Sphæræ centrici, quàm in oppoſito Augis. Immerſus igitur erit intra craſſitiem Eccen
trici
Epicyclus, ad cuius motũ planeta reuoluatur.
Ita enim nullo labore præ-
dictæ
diuerſitatis cauſam reddemus.
Sit enim Zodiacus, cui cẽtrum idem cum
centro
mundi ſit A;
Eccentricus uero deferens planetam ſit BCDE, cuius cen-
trum
F, à mundi centro diuerſum;
Aux Eccentrici ſit B, & oppoſitum Augis D.
100[Figure 100] Quod ſi Luna v. g. ſolum in hoc Eccen-
trico
moueretur, proculdubio in Au-
ge
B, remotiſſima ſemper à nobis cer-
neretur
, &
minima: In oppoſito ue-
ro
Augis D, propinquiſſima nobis, &

maxima
perpetuo appareret.
Cuius
contrarium
accidere deprehenſum eſt
ab
Aſtronomis.
At poſito Epicyclo
G
H I, in quo planeta affigatur in
pancto
G, uel I, liquido conſtat, Lu-
nam
, (quod de alijs etiam planetis in
telligas
.)
quamuis in Auge Eccen-
trici
, vel oppoſito Augis extiterit, ta-
men
quia tunc reperitur v.
g. in Epicy-
clo
ad punctum G, remotiorem à no-
bis
apparere, quàm cum in Epicyclo
ad
punctum I, extiterit.
Sed dicet for-
taſſe
aliquis, fruſtra conceſſos eſſe Ec-
centricos
, ſi per Epicyclum tueri poſſumus, planetas modoà terra eſſe remo-
tiores
, modo minus diſtantes.
Cui reſpondendum eſt, quemadmodum per ſo-
lum
Eccentricum hęc apparentia defendi non poteſt, ut diximus, ita quoque
eandem
per ſolum Epicyclum defendi non poſſe.
Compertum namque eſt
à
Mathematicis, Lunam v.
g. exiſtentem in puncto Epicycli G, à terra remotiſ-
ſimo
, non ſemper eandem à terra habuiſſe diſtantiam, neque eiuſdem ſemper
apparuiſſe
magnitudinis.
Quod idem accidere cognouerunt, dum Luna in
puncto
Epicycli I, terræ proximo exiſtebat.
Idemque in alijs planetis obſer-
uarunt
.
Neceſſe igitur eſt, Epicyclum deferri in orbe Eccentrico, non autem
in
concentrico, ut tanta diuerſitas locum inueniat.
Quare non fruſtra in pla-
netis
, præter Epicyclum, Eccentricus conſtituitur, cum vterque orbis neceſſa-
rius
ſit, ut præd@ctam apparentiam tueamur.
Vidi ego certe paucis annis ela-
pſis
Martem tanta magnitudine, ut duplo tunc maior cœlo ſereniſſimo appa-
reret
, quàm alio tempore, &
multi mirarentur exiſtimantes, nouum in cœlo ſy
dus
effulſiſſe.
Quod idcirco dixerim, ut ſtudioſus lector videat, tam illuſtrem
eſſe
hanc apparentiam de magnitudine planetarum, quæ ſine Eccentricis &

Epicyclis
defendi non poteſt, ut ſponte ſeſe oculis noſtris interdum obijciat ſi-
ne
miniſterio inſtrumentorum.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index