Clavius, Christoph, In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

Table of figures

< >
[Figure 81]
[Figure 82]
[Figure 83]
[Figure 84]
[Figure 85]
[Figure 86]
[Figure 87]
[Figure 88]
[Figure 89]
[Figure 90]
[Figure 91]
[Figure 92]
[Figure 93]
[Figure 94]
[Figure 95]
[Figure 96]
[Figure 97]
[Figure 98]
[Figure 99]
[Figure 100]
[Figure 101]
[Figure 102]
[Figure 103]
[Figure 104]
< >
page |< < (444) of 525 > >|
481444Comment. in IIII. Cap. Sphæræ centrici, quàm in oppoſito Augis. Immerſus igitur erit intra craſſitiem Eccen
trici Epicyclus, ad cuius motũ planeta reuoluatur.
Ita enim nullo labore præ-
dictæ diuerſitatis cauſam reddemus.
Sit enim Zodiacus, cui cẽtrum idem cum
centro mundi ſit A;
Eccentricus uero deferens planetam ſit BCDE, cuius cen-
trum F, à mundi centro diuerſum;
Aux Eccentrici ſit B, & oppoſitum Augis D.
100[Figure 100] Quod ſi Luna v. g. ſolum in hoc Eccen-
trico moueretur, proculdubio in Au-
ge B, remotiſſima ſemper à nobis cer-
neretur, &
minima: In oppoſito ue-
ro Augis D, propinquiſſima nobis, &

maxima perpetuo appareret.
Cuius
contrarium accidere deprehenſum eſt
ab Aſtronomis.
At poſito Epicyclo
G H I, in quo planeta affigatur in
pancto G, uel I, liquido conſtat, Lu-
nam, (quod de alijs etiam planetis in
telligas.)
quamuis in Auge Eccen-
trici, vel oppoſito Augis extiterit, ta-
men quia tunc reperitur v.
g. in Epicy-
clo ad punctum G, remotiorem à no-
bis apparere, quàm cum in Epicyclo
ad punctum I, extiterit.
Sed dicet for-
taſſe aliquis, fruſtra conceſſos eſſe Ec-
centricos, ſi per Epicyclum tueri poſſumus, planetas modoà terra eſſe remo-
tiores, modo minus diſtantes.
Cui reſpondendum eſt, quemadmodum per ſo-
lum Eccentricum hęc apparentia defendi non poteſt, ut diximus, ita quoque
eandem per ſolum Epicyclum defendi non poſſe.
Compertum namque eſt
à Mathematicis, Lunam v.
g. exiſtentem in puncto Epicycli G, à terra remotiſ-
ſimo, non ſemper eandem à terra habuiſſe diſtantiam, neque eiuſdem ſemper
apparuiſſe magnitudinis.
Quod idem accidere cognouerunt, dum Luna in
puncto Epicycli I, terræ proximo exiſtebat.
Idemque in alijs planetis obſer-
uarunt.
Neceſſe igitur eſt, Epicyclum deferri in orbe Eccentrico, non autem
in concentrico, ut tanta diuerſitas locum inueniat.
Quare non fruſtra in pla-
netis, præter Epicyclum, Eccentricus conſtituitur, cum vterque orbis neceſſa-
rius ſit, ut præd@ctam apparentiam tueamur.
Vidi ego certe paucis annis ela-
pſis Martem tanta magnitudine, ut duplo tunc maior cœlo ſereniſſimo appa-
reret, quàm alio tempore, &
multi mirarentur exiſtimantes, nouum in cœlo ſy
dus effulſiſſe.
Quod idcirco dixerim, ut ſtudioſus lector videat, tam illuſtrem
eſſe hanc apparentiam de magnitudine planetarum, quæ ſine Eccentricis &

Epicyclis defendi non poteſt, ut ſponte ſeſe oculis noſtris interdum obijciat ſi-
ne miniſterio inſtrumentorum.
II. Omnes planetæ, præter Solem, exiſtentes in Auge Eccentrici, quã-
11II.
Apparentia
probant da
@i Epicyclos
uis ex ſe ibi tardius moueantur reſpectu centri terrę, ut ſupra de Sole eſt di-
ctum, tamen aliam adhuc ibi deprehenſi ſunt habere irregularitatem.
Nam Lu-
na v.
g. aliquando uelocius in Auge, aliquando tardius uiſa eſt moueri. Idem-
que in Augis oppoſito compertum eſt:
ita ut Luna aliquando in Zodiaco per-
currat uno die ferme grad.
15. alio uero die tantum grad. 11. Quod quidem
ficut per ſolum Eccentricum defendi nequit, (alias namque eadem

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index