Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica

Page concordance

< >
Scan Original
481 717
482 718
483 719
484 720
485 721
486 722
487
488
489
490
491 725
492 726
493 727
494 728
495 729
496 730
497 731
498 732
499 733
500 734
501 357
502 736
503 737
504 738
505 739
506 740
507 741
508 742
509 743
510 744
< >
page |< < (717) of 568 > >|
481717COSMOTHEOROS, LIB. II. majoris; nulla apparentis intervalli earum mutatio animad-
vertitur, quocunque anni tempore ſpectatarum;
quod ta-
men fieri neceſſe eſſet, propter diverſas viſus poſitiones per
annui Orbis ambitum, orireturque parallaxis aliqua ſi, ut
conſentaneum eſt, propior ſit ſtella quæ lucidior apparet.
Qui autem ante nos deſiniendi tam vaſti ſpatii rationem inie-
runt, nihil certi comprehendere potuerunt, propter nimiam
obſervationum neceſſariarum ſubtilitatem, quæque omnem
diligentiam ſuperet.
Itaque mihi unica hæc via ſupereſſe vi-
ſa eſt, quam nunc inſiſtam, qua ſaltem veriſimile quid in re
tam exploratu ardua conſequamur.
Cum ergo ſtellæ ut jam
diximus, totidem ſint Soles;
ſi earum aliquam Soli æqua-
lem eſſe ſumamus, erit illius tanto major quam Solis diſtan-
tia, quanto apparens diameter diametro Solis minor erit.

Sed tam exiguæ apparent ſtellæ, etiam quæ primæ ſunt ma-
11Modus pro-
babiliter in-
veſtigandi
diſtantiam
fixarum à
Sole.
gnitudinis, atque etiam Teleſcopio ſpectatæ, ut veluti pun-
cta lucentia ſine viſibili latitudine re@ulgeant.
Quo fit ut
ejuſmodi obſervationibus nulla earum menſura deprehendi
poſſit.
Cum itaque hac non ſuccederet, tentavi qua ratio-
ne Solis diametrum ita imminuere poſſem ut non majorem
lucem quam Sirius, aut aliud è clarioribus ſideribus, ad ocu-
lum mitteret.
Ergo occluſi rurſus, ut ſupra, tubi duode-
cimpedalis vacui aperturam alteram lamella tenuiſſima, cu-
jus medio tam exiguum effeci foramen, ut Lineæ partem
duodecimam non ſuperaret, ſive pollicis centeſimam qua-
drageſimam quartam.
Hunc tubum ea parte ad Solem ob-
verti;
altera oculo admovi; qui tunc particulam Solis cerne-
bat, cujus diameter, ad totius diametrum, erat ut 1 ad 182.
Sed eam particulam multo clariorem comperiebam, quàm
noctu Sirius apparet.
Itaque cum longè magis arctandum
Solis diametrum viderem, id ita effeci, ut, in perforata e-
juſmodi lamina, vitreum globulum objicerem minutiſſimum,
pari circiter diametro ac prius illud foramen habebat;
quo
globulo ad microſcopia antehac uſus fueram.
Ita per tubum
in Solem intuenti, contecto undique capite, ne quid diei
lux turbaret, non minor ejus claritas quam Sirii videbatur.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index