Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica

Page concordance

< >
Scan Original
471 710
472 711
473 712
474
475
476
477 713
478 714
479 715
480 716
481 717
482 718
483 719
484 720
485 721
486 722
487
488
489
490
491 725
492 726
493 727
494 728
495 729
496 730
497 731
498 732
499 733
500 734
< >
page |< < (718) of 568 > >|
482718CHRISTIANI HUGENII Atqui, ex Dioptrices legibus inſtituro calculo, fiebat jam
Solis diameter {1/152} ejus par@iculæ centeſimæ octogeſimæ ſecun-
dæ, quam, per foramen exiguum, prius conſpexeram.
Du-
ctis autem in ſe {1/152} &
{1/182}, fit {1/27664}. Ergo eou@que contracto
Sole, vel eouſque remoto, (erit enim effectus idem) ut dia-
meter ejus ſit {1/27664} ejus, quem in cœlo intuemur, ſupereſt
illi lux quæ Sirii luci non cedat.
Solis vero eouſque remo-
ti diſtantia erit neceſſario, ad eam quam nunc habet, ut
27664 ad 1:
& diameter paulum excedet 4 ſcr. tertia. Ita-
que cum æqualis ei Sirius ponatur, ſequitur Sirii quoque
diametrum totidem eſſe ejuſmodi ſcrupulorum;
diſtantiam-
que itidem, ad eam qua à Sole abſumus, ut 27664 ad 1.
Quod quàm incredibile ſit intervallum, apparebit eadem ra-
tione, quam in æſtimanda Solis diſtantia adhibuimus.
Nam
ſi 25.
annis opus habebat tormenti bellici globus, continua
velocitate, quanta exploditur, incedens, ut à Terra ad So-
lem perveniret;
jam numerus 27664 vicies quinquies du-
cendus eſt, atque ita fiunt 691600, adeo ut penè ſeptingen-
ta annorum millia inſumpturus ſit globus, in tanta celeritate
ſua, priuſquam ad proximas ſtellarum inerrantium perve-
niat.
Atque ad has ſtellas ſerena nocte oculos circumferen-
tes, quantum horum judicio comprehendere poſſumus, vix
aliquot milliaribus ſupra verticem eas exſtare putamus.
Quæ-
ſivi vero de proximis tantum.
Cæteræ enim cum, ut jam
diximus, iis ſpatiis in ulteriora cœli recedant, ut non mino-
ra ſint deinceps à propioribus ad ſequentes, quàm à Sole
ad iſtas, quanta immenſitas ſupereſt! Si enim plures quàm
mille, nudo viſu notantur;
teleſcopiis verò decuplo aut vi-
gecuplo amplius;
quomodo ſciri poteſt aut definiri, quanta
ſit multitudo ulteriorum, quas neque hoc auxilio attingere
licet:
aut quis numerus nimis magnus dicendus eſt, ſi ad Dei
potentiam ſpectemus?
Etenim, ſæpe hæc cogitanti mihi,
in mentem venit, tanrùm in primis numerorum exordiis cal-
culos omnes noſtros verſari.
Eſſe enim in ſerie eorum in-
finita, qui non tantùm viginti aut triginta, aut centum,
aut mille notis ſcribantur in progreſſione noſtra denaria;

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index