Clavius, Christoph, In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

Table of figures

< >
< >
page |< < (446) of 525 > >|
483446Comment. in IIII. Cap. Sphæræ propinquior fuerit terræ, eo maiorem pertranſire umbram, eo autem minorẽ,
quo
longius à terra receſſerit;
atq; adeo eclipſes fieri inæquales, quoad magni
tudinem
, ac durationem.
Verum hæc minor, maiorve diſtantia Lunæ à terra
in
eclipſi Lunari tribui nullo modo poteſt eius Eccentrico.
Ratione enim Ec-
centrici
Luna in omni eclipſi tam Solari, quàm Lunari eandem habet à terra
diſtantiã
;
propterea quòd Luna (ut in eius Theorica declarabitur) tam in con-
iunctionibus
eius cum Sole, quàm in oppoſitionibus (Fit autẽ omnis eclipſis
Solis
in aliqua coniunctione, &
eclipſis Lunæ in oppoſitione aliqua) ſemper
in
Auge ſui Eccentrici exiſtit.
Confugiendum igitur eſt ad Epicyclũ. Sic enim
ſine
magno labore tuebimur hanc inæqualitatem eclipſiũ Lunariũ, licet lumi
naria
ambo eundẽ ſitũ habeant, quoad caput, &
caudã Draconis, æqualiterq́@
ſemper
Solà terra diſtet, &
Luna in Auge ſui Eccentrici exiſtat. Nam in una
eclipſium
poteſt Luna eſſe in puncto Epicycli terræ proximo, in alia uero in
puncto
remotiſſimo à terra.
Vnde maior erit prior eclipſis, longioriq; tẽpore
durabit
, quàm poſterior:
quia in illa pertrãſit Luna maiorẽ umbram terræ, in
hac
autem minorem.
Exemplum habes in propoſita hac figura, in qua ABCD@
101[Figure 101] refert Eccentricum Solis;
FIGL, Eccentricum, qui centrum Epicycli Lunæ de
fert
:
FHGK, Eclipticam, quæ Eccentricũ Lunæ ſecat in punctis F, & G, quorũ
F
.
v. g. caput Draconis, at G, cauda Draconis nominatur: A, eſt Sol in capite
Draconis
exiſtẽs;
E, terra, & G, centrum Epicycli in cauda Draconis exiſtens,
&
c. Quod ſi quis dicat, hinc ſequi, recte nos ſupra ex Eclipſibus collegiſſe,
dari
Eccentricum Solis, quandoquidẽ, vt hic diximus, maior &
minor eclipſis
per
Epicyclum fieri pot@ſt:
occurrendum eſt, Epicyclum Lunæ ſatis non eſſe.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index