Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica

Page concordance

< >
Scan Original
371 618
372
373
374 621
375 622
376 623
377 624
378 625
379 626
380
381
382
383 627
384 628
385 629
386 630
387 631
388 632
389 633
390 634
391
392
393
394
395
396 637
397 638
398 639
399 640
400
< >
page |< < (720) of 568 > >|
484720CHRISTIANI HUGENII ſtra prorſus, atque iis rationibus, quæ incautis aliquid eſ-
ſe videantur, cum reipſa nihil explicent.
Vu@t præterea
innatare, ac circunferri cum hac materia ætherea, Plane-
tas;
atque ea ratione videlicet in ſuis orbibus eas retine-
ri, quòd non majore vi, quàm ipſamet, à centro mo-
tus recedere conentur.
Sed hic ex Aſtronomicis com-
plura objiciuntur, de quibus aliqua attigimus in diatriba
de cauſſis gravitatis.
Ubi & aliam rationem expoſuimus,
quæ Planetas intra orbium ſuorum limites contineret.
Ea
eſt gravitas eorum Solem verſus;
quæ unde exoriatur oſ-
tendimus, quamque eo magis miror Carteſium præteriiſ-
ſe, quod de gravitate, qua corpora in Terram ferun-
tur, primus ſolito meliora adferre cœpiſſet.
Refert Plu-
tarchus in libro ſupra memorato de Facie in orbe Lu-
næ, fuiſſe jam olim qui putaret ideo manere Lunam in
Orbe ſuo, quod vis recedendi à Terra, ob motum cir-
cularem, inhiberetur pari vi gravitatis, qua ad Terram
accedere conaretur.
Idemque ævo noſtro, non de Lu-
na tantum, ſed &
Planetis cæteris ſtatuit Alphonſus Bo-
rellus;
ut nempe Primariis eorum gravitas eſſet Solem ver-
ſus;
Lunis vero ad Terram, Jovem, ac Saturnum, quos
comitantur.
Multoque diligentius ſubtiliuſque idem nu-
per explicuit Iſacus Neutonus, &
quomodo ex his cau-
ſis naſcantur Planetarum orbes Elliptici, quos Keplerus
excogitaverat;
in quorum foco altero Sol ponitur. Opor-
tet autem, ſecundum noſtram de natura gravium ſenten-
tiam, quò Planetæ ad Solem ſuo pondere inclinent, vor-
ticem turbinemve materiæ cœleſtis circa eum converti non
totum in eaſdem partes, ſed ita ut variis motibus, iiſque
celerrimis in omne latus ſecundum diverſas ſui portiones
rapiatur, nec tamen dilabi poſſit, propter circunſtantem
ætherem, qui non tali nec tam celeri motu agitetur.
Hu-
juſmodi vortice gravitatem corporum in Terram, ejuſque
effectus omnes explicare conati ſumus, in ea, cujus me-
mini, diatriba.
@ademque, ut puto, eſt ratio gravitatis
Planetarum Solem verſus;
& ex his quoque tam

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index