Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

Page concordance

< >
< >
page |< < of 579 > >|
1
quibuslibet alijs figuris curuis habentibus baſes pla­
nas & æquales, dummodò moles eamdem propor­
tionem habeant, quam earum altitudines, vt ſi vna
eſſet hemiſphærium, reliqua verò, ſemiſphæroidalem
figuram æmularetur; tunc quoque ſi materiæ fuerint
homogeneæ, & aqua leuiores, intra ipſam aſcendunt
velocitatibus, ferè in ſubduplicata proportione al­
titudinum
earumdem vt facilè ex dictis colligi poteſt.
Cap. 11. gra­
uia in fluido
velocitati­
bus inæqua­
libus ferri
debere.
PROP. CCXXXII.
Si cylindri partim in aqua, partim in aere existentes ſursùm,
vel deorsùm excurrerint; prædictæ proportiones velocita­
tum valdè alterantur.
ET hactenùs conſiderauimus aſcenſus, vel deſcen­
ſus
corporum dum eorum motus omninò fiunt
intra aquam, at quamprimùm ſupremam libellam at­
tingunt, tunc progreſſus velocitatum valdè alteran­
tur, debilitanturque; & ratio eſt, quia quando aliqua
pars ligni ſupra aquę libellam eminet tunc non compa­
rantur
amplius inter ſe duæ moles æquales aquæ, &
ligni, nec perſeuerat ſipho integer vt priùs, ſed aliam
longè diuerſam naturam ſortitur, illius, inquam, cu­
ius ex vna parte fluidum eminens continenter deſcen­
dit
quouſque ad æquilibrium perducatur, & in hoc
caſu centrum communis grauitatis ſemper magis, ac
magis ad libræ fulcimentum accedit, motu illo curuo,

vt dictum eſt; & tunc propemodum ceſſat motus cum
centrum communis grauitatis ligni, & fluidi non am­
plius deſcendere valet, quia nempè ad ipſum fulci­
mentum libræ perductum eſt.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index