Cavalieri, Buonaventura, Geometria indivisibilibvs continvorvm : noua quadam ratione promota
page |< < (467) of 569 > >|
485467LIBER VI. ſubnectere non inutile mihi viſum fuit. Hoc autem tántum circa prę-
fatas demonſtrationes dicam, quod licet in Prop.
_12._ & _14._ indiuiſi-
bilibus, nempè omnibus qu adratis parallelogrammorum, quæ ibi de-
ſcribuntur, vſus fuerim, tamen etiam modo conſueto potuiſsent de-
monſtrari, ſi ex .
g. vice omnium quadratorum parallelogrammi, ED, re-
gula, EB, ibi aſſumpta, Vſus fuiſsem parallelepipedo ſub altitudine,
DB, baſi autem quadrato, EB, vel pro omnibus quadratis trianguli,
CBE, regula eadem, EB, vſus eſſem pyramide ſub altitudine, CE, ba-
ſi eodem quadrato, EB, etenim ſimiliter demonſtratio abſolui potuiſ-
ſet, hac omnium quadratorum parallelogrammorum ibidem conſide-
ratorum dimiſſa congerie, &
ſubſtitutis parallelepipedis, vel pyrami-
dibus, aut earum fruſtis, vbi opus erat.
Hæc inuenire volui, vt præ-
dicta omnia ſtylo veteri demonſtrabilia eſſe, etiam aliter ab Archi-
mede patefiat.
THEOREMA XXI. PROPOS. XXI.
SI exponatur ſeries ſpiralium, & circulorum deinceps à
primis, in ſpatijs verò ſub ſpiralibus, &
volutis, cylin-
drici, &
conici in eadem altitudiue ſtantes intelligantur
conſtituti tamquam in baſibus, ſimiliter &
in circulis con-
ſtituti eſſe cylindri, &
coni inte lligantur. Cylindri inter
ſe, &
cylindrici pariter inter ſe, ſiue ad cylindros compa-
rati, ſiue coni inter ſe, &
conici inter ſe ſiue ad conos com-
parati eandem rationem, quam baſes habebunt.
Patet hæc propoſitio, nam cylindrici, & conici in eadem alti-
11B. G. H.
Coroll. 4.
gener. 34.
l. 2.
tudine conſtituti ſunt inter ſe, vt baſes;
ſunt autem prædicta ſoli-
da per conſtructionem in eadem altitudine poſita, ergo erunt in-
ter ſe, vt ipſæ baſes;
Vocentur autem Cylindri, & Cylindrici, nec-
non Conici eiuſdem numeri cum ſpatijs, quibus inſiſtunt .
i. pri-
mus cylindrus, vel conus, qui eſt in primo circulo, ſecundus cylin-
drus, vel conus, qui eſt in ſecundo circulo tamquam in baſi;
pri-
mus cylindricus, vel conicus, qui eſt in ſpatio helico primi circuli
tamquam in baſi, ſecundus cylindricus, vel conicus, qui eſt in ſpa-
tio ſecundi circuli, &
ſic deinceps.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index