Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

Page concordance

< >
< >
page |< < of 579 > >|
1
cap. 2. prop. 4.
& 11.
Cap. 11. gra­
uia in fluido
velocitati­
bus inæqua­
libus ferri
debere.
Sed hoc verum eſt de æquilibrio, & de vi motiua qua
corpus in aqua aſcendit, vel deſcendit, non verò de
celeritate motus eius, non enim motus eius retarda­
tur omninò, ſed ſolummodò non augetur eodem pro­
greſſu quo dum infra aquam poſitum ferebatur.
Et
hoc pendet ab impetu acquiſito in præcedenti motu,
qui impetus perſeuerans ex ſui natura ſuum effectum
velocitatis producit, licet cauſa impulſiua non per­
ſeueret eiuſdem gradus, ſed continentèr debilitetur;
& hæc eſt ratio quare lignum aſcendens non quieſcit
præcisè in eo ſitu in quo æquilibratur cum aqua col­
laterali, ſed altiùs ab impetu præconcepto impelli­
tur, & indè deorsùm decidendo repetitis aliquibus
vibrationibus, tandem in ſitu æquilibrij quieſcit.
Et hic patet quo ſenſu intelligi debeat propoſitio

Archimedea, quæ habet quod tanta vi leue corpus
infra medium fluidum demerſum ſursùm aſcendat, quan­
tum
eſt pondus, quo fluidum æquale ipſi ſolido idip­

ſum ſuperat.
Hoc profectò verum eſt non de motu,
atque celeritate qua lignum ex.
gr. ſursùm aſcendit,
ſed de energia, qua lignum in ſtatu quietis ſursùm ni­
titur aſcendere, ſcilicèt ſi impediatur eius motus, vt
in bilanci contingit, tunc quidem propoſitio verifi­
catur, non verò in actu motionis eius, nam tunc im­
petus quo ſursùm aſcendit, auctus à præcedenti mo­
tu ſuperabit quamcumque immenſam vim compreſſ
ſiuam cuiuslibet vaſtiſſimi ponderis incumbentis, vt
in noſtro Opere de vi percuſs.
oſtenſum eſt.
Incidenter
verus ſenſuæ
Archimedis
declaratur.
De inſidem hu­
mido lib. 1.
pr. 6.
Præterea altera Archimedis propoſitio, quod ni­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index