Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae
page |< < (471) of 795 > >|
485471CORPORUM FIRMORUM. Elementis conſtante, vera erunt in fibra magis compoſita, con-
ſtante ex aliquot fibris homogeneis juxta ſe poſitis, cum trahitur
directione ſecundum longitudinem vel a potentia, pondere appen-
ſo, aut â propria gravitate.
Sint enim duæ fibræ ſimpliciſſimæ, quæ conſtent ex elementis
homogeneis &
æqualibus: hæ juxta ſe poſitæ conjungantur vel
componantur in unam, tum potentia vel pondus, quæ ſeparare po-
terit hanc fibram compoſitam in aliqua ſectione transverſa, eandem
ſeparabit in qualibetalia, quia Cohærentia in qualibet ſectione eſt ea-
dem:
nam velutieſt Cohærentia Elementi in una fibra, ita eſt in altera,
idque in qualibet altitudine, ergo earum ſumma in utraque fibra, hoc
eſt in compoſita, erit eadem in quacunque altitudine:
2°. quia fibra eſt
gravis, ſolvetur ab appenſo pondere in parte ſuperiori, cum illi appli-
catur vis maxima, nempe ponderis appenſi, &
propria omnium par
tium ab imo ad ſummum gravitas:
3°. erit fibra æque cohærens ſi-
ve longa ſive brevis fuerit;
nam in ſectione transverſa qualibet
eandem Cohærentiam habet, ſive longa vel brevis fuerit, cum in
qualibet fibra ſimpliciſſima eadem Cohærentia demonſtrata ſit:
quæ
omnia fuerunt in præcedentibus Propoſitionibus probata obtinere
in fibra ſimpliciſſima.
Scholium. Poſſunt corpora conſiderari tanquam compoſita ex-
fibris;
nam omnis funis conſtat ex filis, quodlibet filum ex fila-
mentis ſubtilioribus, uti docent Microſcopia:
omne lignum ſepara-
tur fiſſione in fibras oblongas, quæ inſpectæ Microſcopio componun-
tur ex fibrillis ſubtilioribus, cavis, harum parietes ex fibrillis ſo-
lidis ſubtiliſſimis:
eo modo omnia metalla, lapides, chordæ ex
inteſtinis animalium, aliaque corpora ſe habent:
quid eſt enim
cylindrus metalli ſolidus, cujus baſis unum pollicem adæquat,
præter quam congeries filamentorum metallicorum tenuium ſibi
conjunctorum, quæ eam craſſitiem formant;
quamobrem omnia
corpora conſiderari poſſunt uti congeries fibrarum, hinc omnia
demonſtrata hactenus de fibra ſimpliciſſima convenient quoque cor-
poribus magnis, ſi nullæ aliæ conditiones iis acceſſerint.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index