Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

Table of figures

< >
< >
page |< < of 579 > >|
1
minus verò pondus B pendeat nedùm ex D, ſed etiam
ex G; & vt A ad B, ita fiat DI ad IC, nec non GL ad
LF, erunt I, & L centra grauitatum librarum, fiat po­
ſtea HN media proportionalis inter HL, & EI; pa­
riterque
ponatur HO media proportionalis inter HG,
& ED; patet HG ad HO ſubduplicatam proportio­
nem habere radij HG ad ED; dico velocitatem reuo­
lutionis libræ FG ad velocitatem vertiginis libræ CD
168[Figure 168]
eamdem proportionem habe­
re, quam HG ad HO; quia vt
A ad B, ita erat GL ad LF, atque
DI ad IC, ergo componendo
GF ad FL erit vt DC ad CI, &
antecedentium ſemiſſes HF ad
FL, atque EC ad CI proporti­
onales erunt, & per conuerſio­
nem rationis HF ad HL erit vt CE ad EI, & permu­
tando FH ad CE, ſeu HG ad ED erit vt LH ad IE, &
earum ſubduplicatæ proportiones eædem quoquę
erunt, nimirùm HG ad HO, vt HL ad HN; poſteą
quia duo pondera A, & B exercent eorum vim in cen­
tris
grauitat ullibrarum L, & I, & ſuſpenduntur ex pun­

ctis H, & E, ergo efficiunt duo funependula HL, &
EI, quæ conantur deſcendere per arcus LM, IK, ſed
pendulorum velocitates ſubduplicatam proportio­
nem habent longitudinum eorum, igitur velocitas
deſcenſus libræ FG ad velocitatem deſcenſus libræ
CD eamdem proportionem habebit, quam LH ad
HN, ſeu quam habet HG ad HO, quod erat primum.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index