Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Page concordance

< >
Scan Original
371 33
372 34
373 35
374 36
375 37
376 38
377 39
378 40
379 41
380 42
381 43
382 44
383 45
384 46
385 47
386 48
387 49
388 50
389 51
390 52
391 53
392 54
393 55
394 56
395 57
396 58
397 59
398 60
399 61
400 62
< >
page |< < (83) of 760 > >|
48983LIBER II. atq̀; tonitruum: ſed prius cerni, quàm tonitruũ audiri aſſo-
let:
quoniam aſpectus auditum anteuertit. Id quod remi-
gatio triremiũ declarat:
cùm enim iam rurſum remos nau-
tæ reſerunt, primus remigij ſonus ad aureis peruenit.
Quã-
quàm quidã aiunt haudquaquam ignem intra nubes gigni.
Hunc autem Empedocles quidem id eſſe inquit, quod è ſo-
lis radijs intus circũuenitur, coërceturq́;
. Anaxagoras ue-
rò, quod è ſuperno æthere, quem ille ignem uocat, de-
orſum è ſublimi defertur.
Itaq; ſplendorem huiuſce ignis,
fulgetrum:
ſonitũ uerò, atq; ſtridorem, quem facit, cùm in-
tra nubes extinguitur, tonitru eſſe dicũt, tanquã ſicut prius
fulgetrum fieri, quàm tonitruũ uidetur, ita etiam prius fiat.

At illa ignis intercluſio, utroq;
quidẽ modo à ratione re-
mota eſt:
ſed magis ſuperni ætheris detractio. Nam dicẽdæ
cauſa eſt, cur quod ſurſum ferri aptißimũ eſt, deorſum fe-
ratur:
& quam ob rem id in cœlo fiat tantũmodo, cùm nu-
bilum eſt, nec id tamẽ aßiduè cùm ita eſt affectũ, cœlo uerò
ſereno nõ fiat :
ſiꝗdẽ illud leuiter dictũ modis omnibus ui-
detur.
Pari modo & illud quoq; , dicere inquam radiorum
ſolis calorem, qui in nubibus inhibetur, atq;
detinetur, eſſe
harũ rerũ cauſam haudquaquam probabile existit:
etenim
hæc ratio oſcitanter admodũ reddita eſt.
Nam & à toni-
tru, &
fulgetro, & cæteris generis eiſdem, cauſam ſemper
eſſe diſcretam, atq;
distinctam, & ſic illa fieri, neceſſe eſt.
At illud plurimum ab hoc diſcrepat:
ſimile enim eſt atq; ſi
quis putet aquam, niuem, &
grandinem, cùm antè in nubi-
bus eſſent, posteà excerni, &
non fieri : quaſi ad manum
faciente ſemper concretione unumquodque eorum :
nam
pari ratione hæc, concretiones :
illa, ſecretiones eſſe exi-
ſtimandum eſt.
Quare ſi ex hiſce altera non fiant,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index