Blancanus, Josephus, Sphaera mvndi, sev cosmographia demonstratiua , ac facile methodo tradita : in qua totius Mundi fabrica, vna cum nouis, Tychonis, Kepleri, Galilaei, aliorumq' ; Astronomorum adinuentis continentur ; Accessere I. Breuis introductio ad geographiam. II. Apparatus ad mathematicarum studium. III. Echometria, idest Geometrica tractatio de Echo. IV. Nouum instrumentum ad Horologia

Table of contents

< >
[11.] Qua ratione Angulorum quantitates menſurentur. # Propoſ. 2.
[12.] Omne triangulum habere tres angulos continentes gr. 180. hoc est, aquales eſſe duobus rectis angulis. # Propoſ 3.
[13.] Triangula æquiangula habere latera proportionalia. # Propoſ. 4.
[14.] Datis duobus angulis vnius trianguli, alterum triangulum constituere, quod illi ſit ſimile, quod habe at latera analoga lateribus illius. # Propoſ. 5.
[15.] Cognitis duobus angulis, & vno latere ſecundum aliquam menſuram, alicuius dati trianguli@ reliquorum quoque laterum quantitatem inuenire. # Propoſ. 6.
[16.] Sphæram materialem, atque Armilarem coſtruere. Propoſ 7.
[17.] Quadrantem Astronomicum, vnà cum quadrato conſtruere. # Propoſ. 8.
[18.] FINIS PARTIS PRIMÆ.
[19.] SPHÆRÆ MATERIALIS. ET MVNDANÆ SIMVL EXPLICATIO. LIBER PRIMVS.
[20.] Suppoſitiones. Cap. I.
[21.] De Circulis Sphæræ generatim. Cap. II.
[22.] DeHorizonte. Cap. III.
[23.] De Meridiano Circulo. Cap. IV.
[24.] De Aequatore, ſeu Aequinoctiali circulo. # Cap. V.
[25.] Vſus Tabellæ.
[26.] De Zodiaco. # Cap. VI.
[27.] Vſus, & declaratio Tabulæ ſequentis.
[28.] Tabula declinationem omnium Eclypticæ graduum, & conſequenter Solis.
[29.] De duobus Coluris. Cap. VII.
[30.] De duobus Tropicis. Cap. VIII.
[31.] De duobus Circulis Polaribus. Cap. I X.
[32.] De Circulo ſecundi motus. Cap. X.
[33.] De alijs Circulis, qui in materiali Sphæra non ponuntur. Cap. XI.
[34.] De quinque Zonis, & Climatibus. Cap. XII.
[35.] Finis Libri Primi.
[36.] LIBER SECVNDVS DE TOTO MVNDO IN VNIVERSVM.
[37.] De Mundi loco. Cap. I.
[38.] De totius Mundi motu. Cap. II.
[39.] De Mundi fabrica. Cap. III.
[40.] De Mundi quantitate, & Magnitudine. Cap. IIII.
< >
page |< < (33) of 300 > >|
4933
LIBER TERTIVS
DEPARTIBVS MVNDI,
ET PRIMO DE PARTE ELEMENTARI.
CVm tota Mundi fabrica, ex duabus præcipuis partibus conſtet, Elementari videlicet, atque Cęleſti,
de vtraq;
ſeorſim ſecundum præſcriptam methodum agendum eſt: & quidem primò de Elementari.
De loco partis Elementaris. Cap. I.
HÆc inferior mundi pars, quæ ex Elementis componitur (quæ tria ne, an quatuor ſint, Phyſiologis
diſputandum relinquimus) tota intra Lunares gyros continetur, vnde etiam ſublunaris appellatur,
videmus enim ex quouis terræ loco Lunarem globum circa terram eodem modo reuolui.
porròita ſita
eſt, vt circa Mundi centrum, æqualiter vndiq;
exurgat, vt ex ijs, quæ de ſingulis Elementis dicenda ſunt
manifeſtum erit.
Hæc porrò de huius ſphæræ loco dicta ſint ſecundum communiorem Aſtronomorum ſententiam, quá
nos quoque ſequimur;
& quorum Mundi ſyſtema, vel conſtitutionem initio huius tertiæ partis exhibui-
mus.
Enimuerò altera Aſtronomorum tum veterum, tum recentiorem ſecta, multo aliter de mundi ſy-
ſtemate, non equidem vt reor ad veritatem, ſed ad ingenij oſtentationem, opinatur:
non enim Elemen-
rarem globum, circa mundi medium conſtituunt, ſed eius locum cum Solis loco commutant:
Solem nam-
que in totius vniuerſi medio ſiſtunt;
Elementarem verò ſphæram, & quidem Lunari cælo circundatam,
ibi, vnde Solem detraxerunt, ſubſtituunt:
quemadmodum in adiecta figura contemplari licet. Inferius
verò cum de motu terræ ſermo fuerit, Authores huius ſubtiliſſimi commenti, necnon eorum ſenten-
tiam latius aperiemus.
Systema Mundi ſecundum Philolaum Phthagoricum, & eius ſectatores.
27[Figure 27]
De figura partis Elementarijs. Cap II.
EXiſtimo partem hanc mundi Sublunarem, atq; Elementarem eſſe ſphæricam; Primo, quia intra Lu-
næ circulationes, ſeu intra concauum cæli, ſeu regionis Lunæ compræhenditur, quæ circulationes in
modum ſphæricum aguntur, ergo erit illud etiam, quod abillis ambitur, ſphæricum.
Secundo, quia cum
vt poſtea patebit, terra, &
aqua globum rotundum conſtituant, circa quem aerſphæricè aſſiſtat, veriſimi-
le eſt, reliquum etiam corpus vſq;
ad Lunam, in modum ſphæræ circumfundi.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index