Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16 (2)
17
17 (3)
18
18 (4)
19
19 (5)
20
20 (6)
< >
page |< < (35) of 795 > >|
4935DE MAGNETE.
CAPUT II.
DE ACTIONE MAGNETIS IN FERRUM.
Si Magnes longo alligatus funi ſuspendatur ex Bilance, uti in
ſuperioribus Experimentis factum fuit, atque æquipondio
oppoſitæ Lanci immiſſo reducatur ad æquilibrium, tum maſſa
ferri immobilis ponatur infra Magnetem in linea perpendicula-
ri ad horizontem, quæ per ferrum &
Magnetem tranſit, & ad di-
ſtantiam paucorum pollicum a ſe mutuo, deſcendet Magnes verſus fer-
rum, &
quaſi
Flagrat anbela ſilex, & amicam ſaucia ſentit
Materiam, placidosque chalybs cognoſcit amores.
Si tamen eum retinere velimus in eadem a ferro diſtantia, erunt
plurima pondera lanci Libræ imponenda, quæ ſua gravitate Magne-
tem elevent, atque tantum a ferro avellant, quantum Magnes ſua
vi ad illud accedit:
pondus quod de novo Lanci immittitur ultra
primum æquilibrium, demonſtrat quanta ſit Attractio Magnetis ad
ferrum, quamobrem beneficio hujus artificii addiſcimus modum de-
terminandi vires magneticas in ferrum ad varias a ſe mutuo diſtan-
tias.
Quocunque modo Magnes convertatur, manens Libræ alligatus,
ſemper ad ferrum accedit.
Hoc Experimentum probat, Magnetem non tantum agere in ali-
um Magnetem, ſed quoque in ferrum:
Hoc non adeo mirandum
eſt;
Quia Magnes eſt modo lapis, conſtans ex ferro bono cum in-
termiſtis partibus terreis:
Lapis hic vim non habet quatenus compo-
nitur ex mera terra, ſed quatenus aliquam terram &
ſimul ferrum
poſſidet;
unde eo præſtantiorum eſt virium, quo plus ferri habet,
&
quo gravior eſt: ferreas particulas vim Lapidi adferre, proba-
ri poſſet facile, nam quando ferrum Lapidi infixum diu per plu-
res annos fuit, &
rubigine corroſæ partes permearunt lapidis poros,
Lapis evaſit Magnes, uti experientia frequenti conſtare ſupra

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index