Ibn-al-Haitam, al-Hasan Ibn-al-Hasan; Witelo; Risner, Friedrich, Opticae thesavrvs Alhazeni Arabis libri septem, nunc primùm editi. Eivsdem liber De Crepvscvlis & Nubium ascensionibus. Item Vitellonis Thuvringopoloni Libri X. Omnes instaurati, figuris illustrati & aucti, adiectis etiam in Alhazenum commentarijs, a Federico Risnero, 1572

Page concordance

< >
Scan Original
21 15
22 16
23 17
24 18
25 19
26 20
27 21
28 22
29 23
30 24
31 25
32 26
33 27
34 28
35 29
36 30
37 31
38 32
39 33
40 34
41 35
42 36
43 37
44 38
45 39
46 40
47 41
48 42
49 43
50 44
< >
page |< < (43) of 778 > >|
4943OPTICAE LIBER II. cum oppoſitum uiſui apud comprehenſionem illius rei uiſæ: & cum uiſus fuerit ablatus ab op-
poſitione illius loci:
deſtruitur uiſio illius rei uiſæ: tunc ergo uirtus diſtinctiua comprehender,
quòd res uiſa non eſt, niſi in parte oppoſita uiſui apud uiſionem illius rei uiſæ.
Et etiam declara-
tum eſt [18 n 1] quòd uiſus recipit formas propriè ex uerticationibus linearum radialium, &
quòd ipſe non patitur à formis, niſi ex uerticationibus iſtarum linearum tantùm.
Et etiam decla-
ratum eſt, [19 n 1] quòd forma extenditur in corpore uiſus ſecundum rectitudinem linearum
radialium.
Cum ergo forma rei uiſæ peruenerit in uiſum: ſtatim ſentiens ſentiet formam, & ſen-
tiet partem uiſus, in quam peruenit forma, & ſentiet uerticationem, per quam extenditur forma in
corpore membri ſentientis.
Cum ergo comprehenderit uiſus locum formæ in uiſu, & compre-
henderit uerticationem, per quam extendebatur illa forma:
ſtatim uirtus diſtinctiua compre-
hendet locum, in quem, ex quo, & per quem extendebatur illa uerticatio.
Locus autem per
quem & ex quo extendetur illa uerticatio, eſt locus, in quo eſt illa res uiſa.
Ex comprehenſione
ergo partis uiſus, in quam peruenit forma rei uiſæ, & ex comprehenſione uerticationis, per quam
extendebatur forma, & ex qua patitur uiſus à forma, comprehendit uirtus diſtinctiua uerticatio-
nem, per quam extendebatur forma rei uiſæ ſecundum ueritatem.
Et ſecundum hunc modum
diſtinguuntur loca uiſibilium:
quoniam uiſibilia diſtincta non diſtinguuntur à uiſu, niſi ex diſtin-
ctione locorum diſtinctorum in ſuperficie membri ſentientis, ad quę perueniunt formæ uiſibilium
diſtinctorum.
Et comprehenſio loci rei uiſæ ſecundum hunc modum habet ſimile in auditu: quo-
niam ſentiens comprehendit uocem per ſenſum auditus, & comprehendit locum, à quo uenit uox,
& diſtinguit inter uocem uenientem à dextra, & uocem uenientem à ſiniſtra, & antè, & retro:
Imò
diſtinguit etiam inter loca uocum diſtinctione ſubtiliori iſta:
& diſtinguit inter locum uocis ue-
nientis à loco ſibi oppoſito facialiter, & locum uocis uenientis à loco obliquo à uerticatione oppo-
ſitionis:
& non diſtinguuntur loca, à quibus ueniunt uoces reſpectu auditus, niſi per uertica-
tiones, ſuper quas ueniunt uoces ad auditum.
Senſus ergo auditus comprehendit uoces, &
comprehendit uerticationes, ex quibus ueniunt uoces:
& ex comprehenſione uerticationum,
ſuper quas ueniunt uoces ad auditum, & ſuper quarum rectitudinem percutit uox auditum, com-
prehendit uirtus diſtinctiua locum, à quo uenit uox.
Sicut ergo loca uocum comprehendun-
tur à ſenſu auditus:
deinde à uirtute diſtinctiua mediante auditu: ita loca uiſibilium comprehen-
duntur à uirtute diſtinctiua per ſenſum uiſus.
Et ex illis, ex quibus declaratur, quòd ſentiens
comprehendit uerticationem, ſecundum quod patitur uiſus à forma rei uiſæ, eſt illud, quod com-
prehenditur in ſpeculis ſecundum reflexionem.
Quoniam res uiſa, quam comprehendit uiſus
ſecundum reflexionem, non comprehenditur à uiſu, niſi in oppoſitione, & cum eſt oppoſita illi:

ſed forma eius peruenit ad uiſum ſecundum linearum rectarum uerticationes, quæ ſunt lineæ
radiales extenſæ à uiſu in partem oppoſitionis.
Cum ergo uiſus ſenſerit formam ex uertica-
tionibus linearum radialium:
æſtimabit rem uiſam eſſe apud extremitates illarum linearum:
quoniam nihil comprehendit ex uiſibilibus aſſuetis, quæ ſemper comprehendit, niſi apud ex-
tremitates linearum imaginatarum inter uiſum & rem uiſam, quæ ſunt lineæ radiales.
Ex com-
prehenſione ergo rei uiſæ à uiſu ſecundum reflexionem uiſus ad oppoſitionem, & ſecundum
rectitudinem uerticationum, ſuper quas formæ reflexæ perueniunt ad uiſum, uidebitur quòd
ſentiens ſentit uerticationem, per quam uenit forma, & ex qua patitur uiſus à forma.
Et cum
ſentiens ſentit uerticationem uiſus, ex qua patitur uiſus à forma, comprehendit uirtus diſtin-
ctiua locum, in quo extenditur illa uerticatio, & comprehendet locum rei uiſæ.
Locus ergo rei
uiſæ comprehendetur à ſentiente, comprehenſione larga, & ex comprehenſione ſitus apud
uiſionem:
& comprehendetur à uirtute diſtinctiua, comprehenſione larga, ex comprehenſione
ſitus rei uiſæ apud uiſionem:
& comprehendetur uera comprehenſione, & certificata, ex com-
prehenſione uerticationis, ex qua patitur uiſus à forma rei uiſæ.
Remotio autem rei uiſæ eſt
intentio, quæ iam quieuit in anima.
Igitur apud peruentum rei uiſæ ad uiſum, comprehendit
uirtus diſtinctiua locum rei uiſæ cum quiete intentionis remotionis apud ipſam:
& adiunctio
remotionis & loci eſt oppoſitio.
Cum ergo uirtus diſtinctiua comprehenderit locum rei ui-
ſæ, & ſuam remotionem, ſimul comprehendet eius oppoſitionem.
Comprehenſio ergo oppo-
ſitionis eſt ex comprehenſione loci rei uiſæ, & ex comprehenſione remotionis rei uiſæ in ſi-
mul.
Et comprehenſio loci erit ſecundum modum, quem diximus. Cum ergo forma rei ui-
ſæ peruenerit in uiſum, ſentiet ſentiens locum membri ſentientis, in quem peruenit forma, &
comprehendet uirtus diſtinctiua locum rei uiſæ ex uerticatione, per quam extenditur forma:

& intentio remotionis iam quieta eſt apud ipſam.
Ipſa ergo comprehendet locum, & remotio-
nem ſimul apud comprehenſionem formæ à ſentiente.
Igitur apud comprehenſionem formæ à
ſentiente comprehendet uirtus diſtinctiua oppoſitionem.
Secundum ergo hunc modum dictum,
erit comprehenſio oppoſitionis.
Et iam declaratum eſt, [10 n] quo modo uiſus comprehendat
formam rei uiſæ ſolo ſenſu.
A pud peruentum ergo formæ rei uiſæ in uiſum comprehendet ſentiens
colorem rei uiſæ, & lucem eius, & locum uiſus, qui colorabatur & illuminabatur ab illa forma:
&
comprehendet uirtus diſtinctiua locum eius, & remotionem apud comprehenſionem lucis & co-
loris eius à ſentiente.
Et ſic comprehenduntur lux & color, locus & remotio ſimul in minimo tem-
pore.
Sed locus & remotio ſunt oppoſita, & lux & color ſunt forma rei uiſæ, & ex comprehenſione
formæ & comprehenſione oppoſitionis ſuſtentatur cõprehenſio rei uiſę in oppoſitione uiſus Ergo

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index