Gassendi, Pierre, De motu impresso a motore translato epistulae duae, 1642

Page concordance

< >
Scan Original
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
< >
page |< < of 158 > >|
1tium, ſiue perpendicularis, aliqua eſſe poſſit
cauſa
ſeu impellens, ſeu attrahens, ſeu po­
tiùs
impellens, & attrahens ſimùl.
Ac impel­
lens
quidem; ſi aliqua ſit, ea non videtur eſſe poſſe
alia
, quàm aer ſupernè incumbens, & à tergo in­
ſtans
.
Nullum certè eſſe videtur argumentum alte­
rius
: nam & quamuis ſupremæ aeris regioni ſaper­
exſtruas
, vel ſphæram igneam, vel auram ætheream,
quæ
à cælorum regionibus, motibuſve cohibita aërem
ipſum
circumquáque inter ſe, & terram cohibeat; id
tamen
nihil aliud efficiet, quàm vt aer ſuperne preſſus
premat
ſupernè lapidem; ſicque aer erit ſemper cauſa,
ſaltem
proxima lapidem impellens.
Aerem porrô eſſe
poſſe
impellentem lapidis cauſam, non diffitebitur ſal­
tem
Ariſtoteles, qui dum res proiectæ à motore ſejun­
ctæ
ſunt, moueri eas vult ab aere ſolo, qui motus à
proijciente
, alium porrô moueat, à quo alius rursùm
moueatur
, quovſque impetu ſenſim debilitato, mo­
tus
tandem ceſſet, & quies ſequatur.
Quoniam verò
dicere
Ariſtoteles non poteſt; ecquidnam ipſum im­
petum
frangat, præter aerem occurrentem, qui aeri
procedenti
, proiectûmque pellenti continuò reſiſtat;
an
non proinde fatebitur aerem ſupernè incumben­
tem
, qua vi poteſt reſiſtere projecto ſurſùm lapidi,
poſſe
cum deinceps trudere deorſùm?
Quamcumque
vim
ſanè manus lapidi, aerive imprimat, ſuperior
eſſe
aer videtur, qui & tendenti ſurſùm lapidi con­
tinenter
reſiſtat, & vim continenter in ipſum faciens,
impetum
a manu impreſſum continuò refringat; do­
nec
ſuperato toto impetu, ipſe ſemper incumbens,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index