X.
Quid ſit ſpatium, ſive
locus internus.
Quid ſit ſpatium, ſive
locus internus.
20
25
30
Et auidem facilè agnoſcemus, eandem eſſe extenſio
nem, quae naturam corporis & naturam ſpatii conſti
tuit, nec magis haec duo ſe mutu differre, quàm
natura generis aut ſpeciei differt à naturâ individui: ſi
attendentes ad ideam quam habemus alicujus corporis,
exempli cauſâ, lapidis, rejiciamus ab illâ id omne
quod ad corporis naturam non requiri cognoſcimus:
nempe rejiciamus prima duritiem, quia ſi lapis lique
fiat aut in pulviſculos quàm minutiſſimos dividatur,
illam amittet, neque tamen ide deſinet eite corpus;
rejiciamus etiam colorem, quia vidimus ſaepe lapides
adeò pellucidos, ut nullus in iis eſſet color; rejicia
mus gravitatem, quia quamvis ignis ſit leviſſimus, non
ideò minús putatur eſſe corpus; ac denique rejiciamus
frigus & calorem, aliaſque omnes qualitates, quia
non conſiderantur in lapide, vel iis mutatis, non ideò
lapis corporis naturam amiſiſſe exiſtimatur. Ita enim
advertemus, nihil planè in ejus ideâ remanere, prae
terquàm quòd ſit quid extenſum in longum, latum &
profundum: quod idem continetur in ideâ ſpatii,
modò corporibus pleni, ſed ejus etiam quod vacuum
appellatur.
IX.
Quomodo in re non dif
ferat à ſubſtantiâ
corporâ.
Quomodo in re non dif
ferat à ſubſtantiâ
corporâ.
5
10
15
20
Eſt autem differentia in modo concipiendi; nam,
ſublato lapide ex ſpatio vel loco in quo eſt, putamus
etiam eius extenſionem eſſe ſublatam, utpote quam
ſingularem & ab ipſo inſeparabilem ſpectamus. Sed
interim extenſionem loci, in quo erat lapis, remanere
arbitramur, eandemque eſſe, quamvis jam ille locus
lapidis ligno, vel aquâ, vel aere, vel alio quovis cor
pore occupetur,vel etiam vacuus eſſe credatur:
ibi conſideratur extenſio in genere, cenſeturque eadem