Descartes, René, Renati Des-Cartes principia philosophiae

Page concordance

< >
Scan Original
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
< >
page |< < of 334 > >|
1
X.
Quid ſit ſpatium, ſive
locus internus.
20
25
30

Et auidem facilè agnoſcemus, eandem eſſe extenſio­
nem, quae naturam corporis & naturam ſpatii conſti­
tuit, nec magis haec duo ſe mutu differre, quàm
natura generis aut ſpeciei differt à naturâ individui: ſi
attendentes ad ideam quam habemus alicujus corporis,
exempli cauſâ, lapidis, rejiciamus ab illâ id omne
quod ad corporis naturam non requiri cognoſcimus:
nempe rejiciamus prima duritiem, quia ſi lapis lique­
fiat aut in pulviſculos quàm minutiſſimos dividatur,
illam amittet, neque tamen ide deſinet eite corpus;
rejiciamus etiam colorem, quia vidimus ſaepe lapides
adeò pellucidos, ut nullus in iis eſſet color; rejicia­
mus gravitatem, quia quamvis ignis ſit leviſſimus, non
ideò minús putatur eſſe corpus; ac denique rejiciamus
frigus & calorem, aliaſque omnes qualitates, quia
non conſiderantur in lapide, vel iis mutatis, non ideò
lapis corporis naturam amiſiſſe exiſtimatur.
Ita enim
advertemus, nihil planè in ejus ideâ remanere, prae­
terquàm quòd ſit quid extenſum in longum, latum &
profundum: quod idem continetur in ideâ ſpatii,
modò corporibus pleni, ſed ejus etiam quod vacuum
appellatur.
IX.
Quomodo in re non dif­
ferat à ſubſtantiâ
corporâ.
5
10
15
20

Eſt autem differentia in modo concipiendi; nam,
ſublato lapide ex ſpatio vel loco in quo eſt, putamus
etiam eius extenſionem eſſe ſublatam, utpote quam
ſingularem & ab ipſo inſeparabilem ſpectamus.
Sed
interim extenſionem loci, in quo erat lapis, remanere
arbitramur, eandemque eſſe, quamvis jam ille locus
lapidis ligno, vel aquâ, vel aere, vel alio quovis cor­
pore occupetur,vel etiam vacuus eſſe credatur:
ibi conſideratur extenſio in genere, cenſeturque eadem

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index