Baif, Lazare de, De re navali commentarius, 1537

Page concordance

< >
Scan Original
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
81
82
83
84
85
86
87
88
89
90
91
92
93
94
95
96
97
98
99
100
< >
page |< < of 166 > >|
1centi fuerint. qui ſi diſtribuantur in quinos ordines,
neceſſe
eſt quadraginta ſedilia fuiſſe in altero ta­
bulati
latere.
Hæc idcirco adieci, ut Veneti uideant,
an
illa eorum quinqueremis, quæ XXVIII. tantum
opinor
tranſtris conſtat, ædificata ſit ad antiquarum
quin
queremium rationem.
De echeneide non adij­
ciam
quę Plutarchus in Sympoſiacis tractat, etiam
ſi
minime uideantur aliena: ſed ad illum autho­
rem
grauiſſimum, lectorem reijcimus.
Quòd au­
tem
Tullius, Aut etiam maiores dixit, de ſex, ſe­
ptémque
ordinum naue intellexiſſe uidetur: quas
Liuius
Græco uocabulo hexeres hepteréſque uo­
cat
, quartæ decadis libro ſeptimo: Regia claſſis ſe
ptem
& triginta maioris formæ nauium erat, in
quibus
tres hepteres & quatuor hexeres habebant:
præter
has decem triremes erant: & ij adeſſe hoſtes
ex
ſpecula quadam cognouere.
Idem in eodem:
Maxime
exterruit hepteres regia, à multo minore
Rhodia
naue uno ictu demerſa.
Idem in eodem:
Hoſtium
claſſis trium & nonaginta nauium fuit,
maximæ
formæ naues, tres hexeres habebant, duas
hepteres
.
Robore nauium & uirtute militum Ro
mani
longè Regios præſtabant: Regiæ naues agi
litate
, & arte gubernatorum, & ſcientia remigum.
Appianus Alexandrinus de bellis ciuilibus libro
quarto
, Ἐνδοὺς πομπήιος ἐις τὴν αἰνάριαν, διὲπλει ναυσὶ πολ
λαῖς
ἀρίσταις, ἐξήρους λαμπρὰς ἐπιβεβηκώς.
id eſt: Cedens
Pompeius
, in Aenariam conceſſit nauibus mul­
tis
, ijś que præſtantiſſimis, naui ipſe hexere ſplen-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index