Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

Page concordance

< >
Scan Original
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
< >
page |< < of 248 > >|
1vt noſtræ hypotheſi hoc argumentum à marino æſtu petitum non prodeſt,
ita nec obeſt: iam ſumus ergo pares.
Antim. Merum effugium eſt; cùm ſit vera & realis, vt aiunt, motus
inæqualitas; & vt ad tuam figuram veniam.
13[Figure 13]
Punctum E longè velociùs movetur, quàm F ; nam E in Ortum fertur,
vtroque motu, centri ſcilicet atque orbis, cùm tamen F toto quidem motu
centri feratur in Ortum, ſed cum toto motu orbis feratur in Occaſum, ex
vtriuſque motus maxima oppoſitione, motus ex vtroque mixtus maximè
retardatur, vt ex certiſſimis doctrinæ motuum principiis liquidò conſtat.
Prætereà non tantùm aquarum excurſio ex dicta motus inæqualitate ſeque­
retur, verùm etiam alia, quæ facilè cadere poſſent, reverà caderent, ſive in
Ortum in maxima retardatione, ſive in maxima acceleratione versùs Occa­
ſum; & ad hoc eadem facit analogia tranantis cymbæ; vbi enim hæc ad li­
tus appellitur, homines parum cauti, qui in illa ſunt, non versùs puppim re­
pelluntur à littore, ſed versùs proram proni ruunt; cymba enim retinet
fixa veſtigia, dum interim impetus ante impreſſus reliquum corpus an­
trorſum agit; in quo etiam aliquam rationem vectis obſervo, hinc quo
altiores ſunt homines, in dicto caſu, faciliùs ruunt; quia vectis longior
eſt; ſed Auguſtine, hoc minimè fieri videmus.
Chryſocomus. Hoc tuum argumentum, Antime, equidem ad homi­
nem, vt aiunt, maximi momenti eſt; nec video quonam pacto illi, qui
ex dicta inæqualitate motus, eiuſmodi aquarum excurſiones ſe qui volunt,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index