Monantheuil, Henri de, Aristotelis Mechanica, 1599

Page concordance

< >
Scan Original
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
< >
page |< < of 252 > >|
1Quod facit ex ſententia Vitruuij, qui eius tres partes conſtituit, ædi­
ficationem in explicatione publicorum & priuatorum operum:
Gnomonicam in deſcriptione Horologiorum: & Machinationem
in cognitione principiorum & diſpoſitione machinarum & orga­
norum.
Hæc quidem comprehendi Architecturæ nomine Galenus
etiam teſtatus eſt, nomine inquit, artis Architectorum intelligi volo
Horologiorum, Clepſydrarum, Hydrocopiarum, Machinamento­
rumque omnium deſcriptiones, quibus etiam, quæ ſpirabilia vocant,
continentur.
Sed cum in his quæ Architecturæ ſubiecta ſunt ſolis
naturæ renixus non vincatur: verum etiam in quibuslibet aliis cuiuſ­
cunque artis ſubiectis, ſi qua ſit ars, quæ in vniuerſum id doceat,
multo generalior eſt Architectura.
Et quid obeſt dicere hanc eſſe
Philoſophiam?
cum Philoſophia ſit cognitio omnium artium & re­
rum tam diuinarum: quam humanarum cauſas, proprietates, effecta
conſideret.
Atque hac diuiſa in ſuas partes, & partium particulas
vna ex his erit Mechanice.
Quæ ad explicationem motuum violen­
torum, & admirabilium ſe habebit, vt Phyſica ad explicationem
motuum naturalium: & vt ſub hac Medicina, Agricultura, &
aliæ: ſic ſub illa ars fabrilis, Architectura, Sutoria, & omnes quæ
inſtrumentis artificioſis, induſtriiſque opus ſuum peragunt.
quorum
omnium rationes & virium gradus in hac Mechanica tanquam
generali explicantur, vt poſtea cuique facile apparebit.
Cap. 3. lib.
de cuiuſque
animi pecc.
cognoſc.
Mechanice.] In Græco Vecheli legitur hîc mhxanh\n: vt etiam
in titulo huius capitis: ſed vtrobique legendum mhxanikh\n. quia ha­
ctenus in hoc proëmio non machina vna: ſed ars machinarum lau­
data eſt.
Nec tamen definita, vt titulus pollicebatur. Definitur au­
tem ſic à Picolomino.
Mechanice eſt ſcientia ex qua cauſæ & prin­

cipia ad quamplurimas artes ſellularias exhauriri poſſunt. Nos peni­
tius ipſius rei, quæ definitur naturam, & ad ea quæ cum dicta ſunt
ab Aristotele, quæque dicentur intuentes perfectiùs opinor, ſic de­
finiemus.
Mechanice eſt ars ad ea quæ vires humanas ſuperant, tra­
hendum, impellendum, ferendum, machinarum fabricatrix.
vel ſic
Mechanice eſt ars cogendi corpora quantum fieri poteſt vt contra
nutum ferantur.
Hæc enim tota poſita eſt, vt ad vſum, delectatio­
némue hominum grauia ſurſum, leuia deorſum, tum vtraque in la­
tus, in orbem ſeorſim, atque per mixtim è loco in locum moueantur.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index