Barrow, Isaac, Lectiones opticae & geometricae : in quibus phaenomenon opticorum genuinae rationes investigantur, ac exponuntur: et generalia curvarum linearum symptomata declarantur

Page concordance

< >
Scan Original
41 23
42 24
43 25
44 26
45 27
46 28
47 29
48 30
49 31
50 32
51 33
52 34
53 35
54 36
55 37
56 38
57 39
58 40
59 41
60 42
61 43
62 44
63 45
64 46
65 47
66 48
67 49
68 50
69 51
70 52
< >
page |< < (31) of 393 > >|
4931
Lect. IV.
I. AD ea jam accedimus quæ radiis obveniunt ad planam ſuperfici-
em, vel ad rectam lineam, refractis.
Quod argumentum eo
diligentiùs proſequemur, quia nondum pro merito ſuo videtur ſatis ex-
cultum;
ut & quoniam in eo tractando methodum præſtituemus no-
bis, &
quaſi normam in ſequentibus obſervandam. Ad rem.
II. Parallelorum rectæ lineæ (EF) incidentium radiorum (AB,
11Fig. 31. MN) refracti (B _a_, N μ) ſunt etiam ſibi paralleli.
Nam quoniam
AB, MN ſunt, ex hypotheſi, paralleli, erunt anguli ABE, MNE
pares.
Itaque refractos habent angulos pares; horúmque comple-
menta (ſcilicet anguli _a_ BF, μ NF) æquantur, quare liquet refractos
B _a_, N μ ſibi parallelos eſſe.
III. Hinc infinitè diſtantis, hoc eſt parallelos radios emittentis (in-
finitam ad ſenſum diſtantiam intelligo, qualis eſt quoad hoc ſtellæ cu-
juſpiam) puncti locus apparens, aut imago per hujuſmodi reſractio-
nem eſſecta infinitè quoque diſtat;
quippe cùm hæc etiam per radios
parallelos adſpectetur.
Itaque ſitus ejus reſpectu visûs ubivis poſiti fa-
cilè determinatur.
Sit oculi puta centrum O; & A punctum radians
immenſè diſſitum;
connexáque AO refringentem EF ſecet in G;
ſitque radii AG reſractus G _a_; ; per O verò ducatur OBZ ad _a_ G
22Fig. 32. parallela;
in hac ad infinitum protenſa (velut ad Z) apparebit pun-
ctum A.
Cùm enim radii AG, AB ſint (ad ſenſum) paralleli, eti-
am ipſorum refracti erunt paralleli.
Quare cùm G _a_ ſit refractus ipſius
AG, erit BO, ad G _a_ parallela, etiam radii AB refractus.
Ergò
punctum A in recta OB protenſa apparebit.
Quoad hujuſmodi radi-
ationem nil ſuccurrit aliud;
itaque de propinquo radiantis puncti ſym-
ptomata contemplemur.
IV. Sit recta AB rectæ refringenti EF perpendicularis; in qua
33Fig. 33. ſit punctum radians A, ab EF haud ad ſenſum longè remotum;
ab

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index