1
Ita his signis de antiquis inventionibus aedificiorum, sic ea fuisse ratiocinantes,
possumus iudicare.
Cum autem cotidie faciendo tritiores manus ad aedificandum perfecissent et sollertia ingenia exercendo per
consuetudinem ad artes pervenissent, tum etiam industria
in animis eorum adiecta perfecit, ut, qui fuerunt in his
studiosiores, fabros esse se profiterentur.
cum ergo haec
ita fuerint primo constituta et natura non solum sensibus
ornavisset gentes quemadmodum reliqua animalia, sed etiam
cogitationibus et consiliis armavisset mentes et subiecisset
cetera animalia sub potestate, tunc vero ex fabricationibus
aedificiorum gradatim progressi ad ceteras artes et disciplinas, e fera agrestique vita ad mansuetam perduxerunt humanitatem.
Tum autem struentes animose et aevo prospicientes maioribus cogitationibus ex varietate artium
natis, non casas sed etiam domos fundatas et latericiis
parietibus aut e lapide structas materiaque et tegula tectas perficere coeperunt, deinde observationibus studiorum
e vagantibus iudiciis et incertis ad certas symmetriarum
perduxerunt rationes.
posteaquam animadverterunt profusos esse partus naturae et abundantem materiae copiam
ad aedificationes ab ea comparatam, tractando nutrierunt
et auctam per artes ornaverunt voluptatibus elegantiam
vitae.
igitur de his rebus, quae sunt in aedificiis ad usum
idoneae, quibusque sunt qualitatibus et quas habeant virtutes, ut potuero, dicam.