Buonamici, Francesco, De motu libri X
page |< < of 1055 > >|
1
Rurſus
cùm efficiens & finis bifariam ſe reſpiciant, & vt in optatis, atque vt imponitur ab effi­
ciente
materiæ; & illo quidem modo monet finis; altero pendet ex efficiente, quæ conſiderantur
ex
his cauſsis, quatenus mouent, alias excellunt, quare finis, dum mouet, eſt nobilior, & effi­
ciens
, dum parat finem, antecellit, Sic dum res fit, & mouens, quatenus mouet; ſemper eſt eo;
quod
fit, præſtantius, & eo quod mouetur ab ipſo, ſiue fuerit paſsio quæ afferat interitum, ſeu
perficiens
; quòd inter id, quod mouet, & quod mouetur, ſemper quatenus huiuſmodi ſunt, in­
tercedit
ratio poteſtatis & actus, ob id hoc principium generale redditur, quemadmodum etiam

aſſumptum
fuit aliquando ab Ariſtotele.
a At verò etiam ſi cauſſa præferatur effectui, multis ta­

men
ſimilitudinum notis cauſſa & effectus inuſta ſunt.
Vnde etiam ſolet extare effatum com­
mune
philoſophis & medicis.
Similem differentiam in cauſſa efficere ſimilem differentiam in
effectu
.
b Et verò multa ſunt quæ communiter vtriſque inſunt. Nam cauſſæ per ſe effectus per

ſe
producunt, quæ per accidens conſimiliter conſtituunt effectus per accidens.
Sic cauſsis
actu
effecta actu reſpondent, c & cum cauſsis poteſtate, congruunt effectus, qui eſſe poſſunt.

Si
cauſſæ item communes effectus communes exiſtunt: quod ſi ſingulares fuerint; effectus quo­
que
ſingulares erunt.
Ita etiam perpetuorum cauſſas perpetuas eſſe credendum eſt d & ſenſilium

ſenſiles
, ſi cauſſas proximas accipiamus.
Sed extat præcipuè ſimilitudo inter agentia vniuoca;

ſi
vniuoca propriè ſumantur, ſiquidem illorum proprium ſit efficere perpetuò tale, qualia ipſa
exiſtunt
, vt ſiquid etiam ſit, quod ab alio fiat, vbi fiat per ſe & per verum motum, ſemper à ſi­
mili
producatur.
e Ita calidum à calido propagatur, & à quanto quantum, ſubſtantia conſimi­

liter
à ſubſtantia: atque ita quidem, vt à ſpecie ſpecies, & genus à genere producatur.
Nam fit
homo
animal & viuens homo ab homine; animal ab animali, viuens à viuente generatur.
& ab
eodem
omnia hæc; quòd idem homo eſt & animal & viuens.
Ab alio verò cauſſarum genere,
quod
eſt non vniuocum ob cauſſæ præſtantiam ſimilis effectus gigni neutiquam poteſt.
Itaque
reſtat
ſolus materiæ formæque.
conſenſus; ſiquidem tantum efficiat agens non vniuocum, quan­
tum
materia ſuſtinere valet: neque enim ex hac materia equum verbig.
faceret, ſed apem neque
ex
eadem materia virum produceret.
Itaque optimè dicitur, pro materiæ merito formas exhi­
beri
; quandò lumen aliter in pellucido recipiatur atque in opaco, vel polito corpore: ita vt, quan­
uis
materia coërceatur à forma terminante eius infinitatem; materia quoque temperet & limi­
tet
formæ conditiones & vires efficientis: & quod forma efficere melius; hæc contra reddat de­
terius
.
Noui equidem à philoſophis multos de rebus hiſce ſermones haberi: cęterùm quia non

ad
veritatem conuellendam, ſed ad eorum explanationem afferuntur.
atque ita retinentur, vt
tanquam
vera defendantur eorumque.
omnium in phyſica creberrimus vſus eſt, ea nos itidem
more
hypotheſeon paucis conficere voluimus.
Ac de generalibus phyſiologiæ principiis ha­
ctenus
dixiſſe ſit ſatis.
III.
IIII.
V.
Ad I.
Ad III.
a 2. Prior.
Ad IIII.
b 9. Met.
Tit
. 17.
III.
I.
a 1. Polit.
c
. 5.
b 1. de An.
Tit
. 88. lib.
de ep. c. 2.
2
. de part.
an
. c. 16. 17.
a 2. De ge­
ner
.
Anim.
c. 4.

Nota
hic
noſtram
in­
terpręta­
tionem
.
b 1. Polit.
cap
. 2.
c 1. Polit.
cap
. 1.
d 4. de par.
an. cap. 6.
e 2. Rhet.
T. 43.
III.
f 5. De ge.
an. cap. vl.

3
De An.
T
. 45.
IV.
a Theoph.
1
. de cauſſ.
plan. c. 19.
b Auer. 2.
Phyſ
. T. 77
V.
c que Mac.
d 1. Pol.
c
. 5.
a 2. de cę­
lo
T. 59.
b Præd.
c 7. Met.
T
. 31.
d 2. de temp.
VII.
f 5. Phyſ.
T
. 2.
VIII.
a Hippoc.
Gal. 5. de
viſu
part.
c
. 4.
b 8. Phyſ.
T
. 15. 63.

3
. de cęl.
T. 24.
IX.
c 1. de Ge.
an
. c. 1.
a Lib. de
2.
o. de ince­
ſtu
anim.
c
. 2. 10.

2
. de part.
an
. c. 14.

Gal
. 4. de
vſu
part.
c
. 17.

4
. de part.
an
. c. 9.

1
. de Gen.
an
. c. 4.

2
de Gen.
an
. c. 4.

10
. Met.
T
. vlt.

8
. Phyſ.
T
. 56.
b 4. de par.
an. c. 10.
c 7. Polit.
c
. 4.
d 2. De cę­
lo
T. 34.
a 1. Met.
b 1. De na.
IIII.
c 12. Met.
T
. 40.
d 3. De An.
T
. 19.
V.
a 3. de An.
b Gal. lib.
de differentia pul.
c 2. Phyſ.
d 3. De cę­
lo
T. 61.
e Probl.
MOX ad propria veniamus, & non longè ab inſtituto ſermone diſcedentes cauſſarum.
quoque naturam ſpecialius exploremus. Proximum igitur iis quæ diximus, eſt vt con­
uenientiam
poteſtatis & actus exponamus: & hæc poſita eſt in multis quorum momentum in
omni
philoſophia maximum eſt.
Neque verò dubium eſſe poteſt poteſtatem hiſce primis di­
ſtingui
differentiis remoto nimirum & proximo, quis enim aquam dicat eſſe poſſe phialam, niſi
concedat
adhuc neceſſe eſſe multas interuenire mutationes, vt phiala fieri queat?
nam prius in
vitrum
cogatur oportet, idemque.
liqueſcat, mox efficiatur phiala. At idem non inficiabitur vitrum

liquefactum
in phialam ſine vllius mutationis interuentu mutari.
& tum verè aliquid poſſe fieri
intelliget
, cum nihil aliud flagitari videat ad id, vt phiala fiat.
tùm verò illa erit poteſtas proxi­
ma
& vltima qua poſita res exiſtit è veſtigio.
f Cęterùm in actu quoque gradus iſti quodammo­

do
obſeruari poſſunt.
vltimus enim atque perfectus cum vltima poteſtate cohæret, quicquid
antecedit
, actus ille eſt imperfectus, qui cum motu coniunctus eſt, aliquid abſoluti præſeferens
in
accidentibus in ſubſtantia formæ nihil attingens, quia ſit prorſus indiuidua.
Quapropter
etiam
ſic erit actus proximus, ſiue extremus atque remotus.
Dicimus item è poteſtatibus per­
fectas
eſſe nonnullas, alias imperfectas: ita quoque actus perfectos & imperfectos numerari con­
ſueſſe
: imperfectos autem illos vocari qui ſunt cum aliquo motu coniuncti, vt diuidi in conti­
nuo
, quod nunquam peruenit, vt diuiſum ſit.
quòd homo qui gignebatur, genitus ſit; ille
eſt
actus perfectus.
Atqui ſecum congruunt differentiæ poteſtatis & actus. Nam cùm poteſtas
actum
reſpiciat generatim; remota cum remoto actu coniuncta erit; proxima & extrema cum
actu
proximo & extremo.
Tum etiam poteſtas imperfecta ſpęctabit actum imperfectum, per­
fecta
verò perfectum.
Ex quo item tanta exiſtit inter vtraque naturæ cognatio, vt quicquid pa­
tiendo
potentia valet, tantundem actus pręſtare poſsit; g cęteroqui fruſtra eſſet aliquid in natura,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index