Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

List of thumbnails

< >
41
41
42
42
43
43
44
44
45
45
46
46
47
47
48
48
49
49
50
50
< >
page |< < of 579 > >|
1
impulſiua tendendi verſus ſcopulum, è contra, quia
videmus, quòd pila ferrea non poteſt à contactu ſoli
ſeiungi, ac diuelli niſi æqualis facultas, & energią
contraria adhibeatur, ſcilicet niſi apponatur pondus
in altera extremitate libræ, quod æquale ſit grauita­
ti prædictæ pilæ ferreę, ſicuti cùm homo robuſtus co­
lumnam aliquam impellit, non poteſt ab ea ſeiungi,
niſi adhibeatur vis motiua prorsùs æqualis ei, quam
homo exercet; hinc de ducemus pilam vim grauitatis,
& hominem vim muſculorum exercere.
Cap. 3. flui­
dum in ſuo
toto quie­
ſcens pon­
derat.
Porrò effectus producti ab illa ferrea pila à paui­
mento ſubnixa plures ſunt, ac varij, conſtringuntur
nempè pori ſubiecti corporis pilam ſuſtinentis, in­
flectitur paritèr idipſum contunditurque, & multo­
tiès diffringitur, ac diſſilit in particulas minimas,
igitur ſi huiuſmodi effectus ipſamet aqua operaretur,
abſque vlla hæſitatione aquam in ipſamet aqua gra­
uitare affirmaremus.
Modò videmus, quòd aqua ad
ingentem altitudinem eleuata nedùm ſolum, ac fun­
dum vaſis inflectit, ſed ipſum multoties diffringit, &
hoc magis patet ſi fundum vaſis flexibile fuerit, ſi ve­
rò conſtringi, ac condenſari poterit, illud conſtrin­
git, atque ad minus ſpatium redigit, non ſecùs ac
homo robuſtus comprimeret, & ſlecteret corporą
flexibilia, ac cedentia, dum ea impelleret.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index