Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of contents

< >
< >
page |< < (84) of 760 > >|
49084ARIST. METEOROL. ſint, utriſq; eadem accõmodabitur ratio. Item cur caloris
in nubibus interceptionẽ diuerfiorem eſſe dixerit quiſpiã,
quàm ut in hiſce quæ denſiuſcula ſunt?
Atqui aqua à ſole,
&
igni calefit, ſed tamen cùm rurſum coit, & inalgeſcen-
do denſeſcit, nullam talem fieri excidentiã cõtingit, qualem
illi prædicant:
quanquàm eã fieri oportuit, pro magnitudi-
nis ratione.
Atq; ſpiritũ, ignis opera in aqua genitũ, fer-
uorem facere, qui ut inſit prius, nec fieri poteſt:
nec illi ſo-
nitum feruorẽ eſſe ſtatuunt, ſed ſtridorẽ.
At ſtridor, nõ niſi
paruus feruor eſt:
quo enim id quod incidit dum extingui-
tur euincit, ac ſuperat, hoc feruẽdo ſonitũ edit.
Sunt etiam
qui fulgur, quẽadmodũ &
Clidemus, haud eſſe dicant, ſed
apparere, per ſimilitudinem dicentes, quaſi affectio ſimilis
ſit:
ut mare cùm uirga percutitur noctu, reſplendere uide-
tur, ſic humorẽ cùm in nebula flagellatur, fulgoris apparẽ
tiam, quæ nõ niſi fulgetrũ eſt, ingerere.
Verùm hinondũ
uerſati fuerant in opinionibus, quæ derefractione ſunt, quæ
quidem eiuſmodi affectionis cauſa eſſe uidetur.
Nam aqua
dum percutitur, fulgere uidetur, refracto ab ea ad quippiã
lucidũ aſpectu.
Quamobrem noctu magis, quàm interdiu,
fulgurat:
nã interdiu nõ apparet, {pro}ptereà quòd maius diei
lumen illud offuſcat, &
hebetat. Igitur hæc ſunt, quæ de
tonitru, &
fulgetro ab alijs dicũtur, alijs fulgetrũ quidem
eſſe refractionẽ, alijs fulgorẽ dicẽtibus:
tonitru uerò extin-
ctionẽ ignis, nõ qui per ſingulas affectiones nubibus inna-
ſcatur, ſed qui inſit.
Nos autẽ ſuper terrã uentum, in terra
terræ motũ, in nubibus tonitru, eãdem eſſe naturã dicimus.
Nam hæc omnia, idem eſſentia ſunt, nempe exhalatio ari-
da, quæ cùm modo quodam fluit, uentus existit:
cùm autem
isto, motus terræ facere ſolet:
cùm autem in nubibus

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index