Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686
page |< < (63) of 672 > >|
49163De Ignibus Aeris. *ferrum omne diſtillat. Stat fracto dolio vinum, nec ultra triduum rigor*
*ille durat.
* Apud Plutarchum autem lib. 4. Sympoſ. quæſt. 2. Rhe-
tor Dorotheus ait:
*Ipſe memini apud nos fulmen ineidiſſe in domum* ,
*&
multa mir abilia feciſſe: nam & vinum è doliis illæſis conſ umpſit, & *
*bominem dormientem tranſ volavit, neque ipſum lædens, neque veſtem*
*tangens, &
cinguli æs, quo obductum erat, colliquavit. Audio etiam*
*fulmen propè militem, qui templum Romæ cuſtodiebat, decidiſſe, cal-*
*ceorumque aduſtis loris nullum aliud maleficium intuliſſe;
& cum ar-*
*gentei caliculi in ligneis repoſiti eſſent operculis, ligno incolumi argentum*
*colliquatum fuiſſe inventum.
* Non me latet plures acquieſcere in iis,
quæ Ariſtoteles docet lib.
3. Meteor. cap. 1. *Si in ipsà nube multus*
*&
tenuis extrudatur ſpiritus, bic fit Fulmen; ſiquidem valàe tenue*
*fuerit, non adurens propter tenuitatem;
ſi autem minùs, adurens. Illud*
*enim propter tenuit atem fertur, propter velocit atem autem prævenit*
*pertranſire, antequam igniat, &
moram faciens denigret: boc autem*
*tardius, coloravit quidem, non autem exuſſit, ſed prævenit pertran-*
*ſiens.
Quapropter & reſiſtentia quidem patiuntur aliquid, quæ autem*
*non, nibil:
ut clypei jam æramentum quidem liquef actum fuit, lignum*
*autem nibil paſſum fuit;
propter enim raritatem prævenit ſpiritus*
*penetrare &
pertranſire: & per veſtimenta ſimiliter non combuſſit*,
*ſed velut attritionem fecit.
* Hanc tamen non univerſalem neque
abſolutam cauſam agnoſco.
Eſto, ignistenuis, velociſſimè juxta
conceptam directionem delatus per amplioris corporis meatus,
illud non accendat, quemadmodum &
nos per flammam celer-
rimè linteum trajicimus, quin incendatur;
ut enim fiat accen-
ſio, morula aliqua neceſſaria eſt, nam opus eſt ut igniculi per-
vadant particulas, quarum nexum oportet diſſolvere:
verùm
non omnia, quæ fulmen efficit, ad reſiſtentiam aut facilitatem
referri poſſunt.
*Martia princeps Romanarum*, ait Plin. lib. 2. cap. 51.
*icta gravida, partu exanimato, ipſa citrà ullum aliud incommodum*
*vixit.
* An amplioribus hiabat meatibus matris caro, quàm fœtûs?
*Mitbridatis inf antis, cunas fulmen incendit, corpore int acto, vestigio*
*dunt axat ignis in fronte relicto*, ut habemus apud Plutarchum
lib.
1. Sympoſ. quæſt. 6. hoc autem neſcio quomodo tribuam non
niſi reſiſtentię cunarum, non autem corporis infantis, cujus
ſaltem oſſa æquè dura eſſent ac cunarum lignum.
Quapropter
tam varia fulminum opera referenda cenſeo in diverſas exha-
lationum complexiones, ex quibus fulmen conſtat:
quemad-
modum Aquæ Fortes, &
menſtrua ſolventia, diverſæ Naturæ
cum ſint, in corpora diverſa ſuam exerunt efficacitatem:
& de
gne Puteolano non chartam, non lignum comburente,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index