Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

Page concordance

< >
< >
page |< < of 579 > >|
1
Cap. 11. gra­
uia in fluido
velocitati­
bus inæqua­
libus ferri
debere.
SInt duo cylindri homogenei, primò aqua leuiores
ABC, & DEF, quorum altitudines AB, DE æqua­
les ſint, baſis verò BC maior ſit, quàm EF, & semper in­
170[Figure 170]
fra aquam demerſi in vaſis amplis aſ­
cendendo percurrant ſpatia æqualia
X & Z, AC quidem tempore T, & DF
tempore V: dico quòd tempus T pa­
rùm maius erit quàm V. quia dum in
aqua eleuantur ſolida AC & DF con­
ſtituunt cum ambiente contigua aqua
duos ſiphones excauatos, æquè altos,

quorum fiſtulæ inæquales ſunt, nam̨
craſſities fluentis aquæ circa cylindrum AC æqualis
eſt baſi cylindri BC, pariterque craſſities fluentis a­
quæ circa cylindrum DF æqualis eſt craſſitiei EF: erunt
igitur duo ſiphones ex directis, æquè altis, & conti­
guis fiſtulis compoſiti, & in vnoquoque eorum duæ
collaterales fiſtulæ æquales ſunt, atque duæ internæ
ſiphonum fiſtulæ occupantur à cylindris AC, & DF ho­

mogeneis, & aqua leuioribus, & æquè altis, ergo pa­
rùm tardiùs aſcendet craſſior cylinder AC, quàm DF,
ſupponuntur autem aſcendiſſe ſpatia æqualia X & Z
temporibus T, & V; igitur tempus T maius erit tem­
pore V. ſi verò aſcenſus fiant æqualibus temporibus,
ſpatium aſcenſus latioris cylindri minus erit ſpatio
tranſacto à cylindro ſtrictiori: Quia cùm parum tar­
diùs aſcendat cylinder AC quàm DF, ergo æqualibus
temporibus T & V percurret AC minus ſpatium X
dum DF maius ſpatium Z pertranſit.
ſecundò ſint ijdem

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index